http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0295
HISTORIE SILVE NIGRX. 289
firmavimus. Infuper & noſtras libenter benignitates, & miſericorditer
adiungimus, & ſtatuimus, ut ſi quiſpiam, quod abſit, nnum man-
ſum, unum molendinum, aut ſaltem unam vineam, aut unum manci-
pium, aut tale quid a ſupradicto monaſterio iniuſte abſtulerit, is noſtri
noſtrorumque ſucceſſorum regia poteſtate coactus, tria auri talenta ad
imperatoris erarium perſolvat, primitus eccleſiæ reddito quod uſurpa-
verat. Si vero curtem aut aliquam villam inde violentus, ſive invaſor
ipſius celle exſtiterit, ſive huius teſtamenti decreta, traditioneſque
quocunque ingenio ſeu argumento legum ſecularium pervertere aut in-
fringere attemptaverit, is triginta auri libras ad imperatoris perſolvat
cameram, reddito prius eccleſiæ ſecundum legum iuſtitiam, quod ab-
ſtulerit, atque intentio illius omnino irrita fiat. Huic monaſterio, For-
marus †) Motenſis urbis præfectus, & fillius eius Formarus ſubdiderunt,
delegaverunt, & in perpetuam proprietatem dederunt, quidquid in vil-
lis Puchesbeim & Alba habuerunt, in eccleſiis, in decimis, in manci-
piis, in ſervitiis, in campis, in ſilvis, in pratis, in paſcuis, in aquis,
aquarumque decurfibus, in molendinis, in piſcationibus, in venatio-
nibus, in decimationibus, & in omnibus redditibus, ea prorſus iuſti-
tia, qua ipſi illa hæreditario iure poſſederant. Quod ut verius credatur,
in omni ævo ratum, & inconcuſſum permaneat, hanc cartam inde con-
ſcribi, & manu propria corroborantes, impreſſione noſtri ſigilli., ut in-
ferius apparet, inſigniri iufſimus, ſignum Domini Heinrici quarti Ro-
mani imperatoris invictiſſimi.
Nos itaque, qui Deum habemus præ oculis, & Dei eccleſias, ac
loca religioſa benigno favore reſpicimus, attendentes fidem puram, &
devotionem ſinceram, quam prædictas abbas fidelis noſter ack maie-
ſtatis noſtræ perſonam, & ſacrum imperium gerit, ſupplicationibus fuis
benignius inclinati, iam dictum monaſterium eum perfſonis, & omni-
bus bonis ſuis, quæ iuſte tenet, & poſſidet, ſub noſtra & imperir pro-
tectione recepimus ſpeciali; ſubſcriptum vero privilegium prædicti quon-
dam Henrici imperatoris memoriæ recolendeæ. Huic vero privilegio de
verbo ad verbum inſeri iuſſimus omnia, quæ continentur in eo, ex-
cepto, quod eidem abbati & ſueceſſoribus ſuis nullum alium advocatum,
præterquam nos, & hæredes noſtros amodo ceat eligere, aut hoc
iure advocatiæ monaſterii eiuſdem nobis & hæredibus noſtris perpetuo
reſervato, excepta eadem clauſula illa, quæ in fine additur: ſi
quis in eraſtinum archiepiſcopus & cetera, uſque in extremo examine
V) In ſuperioribus Folmarus.
MaART. GERBERTI NIG. SILVA. T. III. 0 diſtri-
SEcCLUM
XI
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0295