http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0370
364 CoDEX DIPLOMATICUS
Securux ſimili motu præfatis nominandis perſonis concedimus, quod ipſæ no-
xvVv. minandæ perſonæ quibuſvis exſpectantibus ſub quibuſcunque datis ac pro-
= ceſſibus, & cum quibuſcunque antelationum Pprærogativis, privilegiis,
unionum mandatis, & indultu etiam motu proprio, ac ſub quibulſvis
verborum formis & decretis irritantibus, ac reductionis ad ius com-
mune, nec non alüs favorabilibus & derogatoriis clauſulis, quorum
omnium tenores præſentibus pro expreſſis haberi volumus, conceſſis &
concedendis gratias expectativas habentibus in aſſecutione beneficiorum
huiuſmodi anteferri poſſint, & debeant, quarumcunque gratiarum expe-
ctativarum privilegiorum, antelationum, prærogativarum, unionum &
indultorum totalem effectum quoad reſervanda beneficia huiuſmodi pror-
fus & omnino ſuſpendentes. Præterea volumus, quod tu de nominibus
& cognominibus perſonarum prædictarum, quibus beneficia huiuſmodi
conferentur, gentes cameræ apoſtolicæ ſeu collectores fructuum & pro-
ventuum cameræ apoſtolicæ debitorum, in illis partibus deputatas pro
tempore quantocius certificare procures. Verum quia difficile foret hu-
iuſmodi præſentes litteras ad ſingula, in quibus de eis forſan mentio
facienda fuerit, loca deferre, auctoritate præſentium decernimus, quod
earum tranſumpto manu publica & ſigillo tuo aut alicuius temporalis
vel alterius ſuperioris eccleſiaſticæ curiæ munito tanquam præfatis, ſi
originales exhiberentur, litteris plena fides adhibeatur, & perinde ſtetur,
ac ſi dictæ litteræ originales forent exhibitæ vel oſtenſæ, irritum quoque
& inane declarantes, ſi ſecus ſuper his a quoquam quavis auctoritate ſcienter
vel ignoranter contigerit attemptari. Dat. Romæ apud S. Petrum anno
incarnationis Dominicæ MCCCCI. III. Kal. Ianuarii pontificatus noſtri
anno IV. L
— — — . * — — 7 —
N. CCLXXI.
Confirmatio privilegiorum monaſterii S. Blaſii.
ano ras. Niolaus miſeratione divina tituli S. Petri ad vincula ſacroſanctæ Ro-
autogr. Z. II. manæ eccleſiæ presbyter cardinalis apoſtolicæ ſedis per Alemanniam
p. 244. Legatus, univerſis & ſingulis Chriſti fidelibus ſalutem in Domino ſem-
piternam. Cum a nobis petitur quod iuſtum eſt, & honeſtum, tam
rigor æquitatis quam ordo exigit rationis, ut id cçonfirmationis noſtræ
munimine roboremus. Sane nuper nobis pro Parte venerabilis Nicolai
abbatis
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0370