http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0371
HISTORIE SILVE NIGRE. 365
bbatis ac dilectorum nobis in Chriſto conventus monaſterii S. Blaſii in Secyruk
Nigra Silva ordinis S. Benedicti Conſtantienſis diœceſis, nobis fuit humi-
liter ſupplicatum, ut omnia & ſingula privilegia & indulta dicto mo-
naſterio hactenus qualitercunque conceſſa & facta per quoſcunque etiam
archiepiſoopos vel epiſcopos, nec non Romanorum imperatores, re-
ges, & principes, & alios ſæculares vel eccleſiaſticos dominos & præ-
latos, prout in litteris inde confectis dicitur plenius contineri, rata &
grata habere & confirmare dignaremur. Nos igitur huiulmodi ſuppli-
cationibus inclinati, privilegia & indulta eadem, ac ipſi monaſterio con-
ceſſorum & factorum privilegiorum tenores præſentibus pro expreſſis ha-
bentes, illa prout rite proceſſerunt, auctoritate legationis noſtræ, qua
fungimur, confirmamus & præſentis ſcripti patrocinio communimus.
Datum Magunciæ ſub noſtro ſi igillo die Martis XXIII. menſis Novem.-
bris anno a nativitate Domini MCCCCLI. BPontificatus ſanctiſſimi in
Chriſto Patris & Domini noſtri Domini Micolai divina providentia
Papæ V. anno quinto.
— .
*
N. CCLXXII.
Conſervatores iurium monaſterii S. Blaſti conſtituti.
XY.
——
Ni-nu miſeratione divina tituli S. Petri ad vincula ſacroſanctæ Ro- Anno rayr.
manæ eccleſiæ presbyter Ccardinalis apoſtolicæ ſedis per Alamanniam 23. 1 Ner. Er
Legatus, dilectis nobis in Chriſto Couſtantienſis Baſilienſis & Argemi- an.
nenſis eccleſiarum decanis ſalutem in Domino. Significavit nobis vene-
rabilis in Chriſto dilectus Nicolaus abbas monaſterii S. Blaſii in Nigra
Silva ordinis S. Benedicti Conſtantienſis dieeceſis, quod nonnulli prin-
cipes, comites, barones, milites, capitanei, & alii tam eccleſiaſtici
quam ſæculares dictum monaſterium S. Blaſii in diverſis ſuis poſſeſſio-
nibus rebuſque & bonis nec non iuribus & privilegiis dietim minus
iuſte, & de facto occupare & perturbare nituntur, occupantque & per-
turbant, atque de eo iura & privilegia, atque bona & redditus attem-
tant alienare. Quare pro parte dicti abbatis nobis fuit humiliter ſuppli-
catum, ſibi ſuper his per nos opportune provideri. Nos igitur huiuſ-
modi ſupplicationibus inclinati vobis auctoritate legationis noſtræ, qua
fungimur, per hæc ſcripta committimus & mandamus, quatenus vos
vel duo aut unus veſtrum dicto abbati debitæ defenſionis ſubſidio aſſiſten-
2 2 3 tes
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0371