http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0409
HISTORIE SILVE NIGRE. 40⁰3
N. CCCIV.
Capellx & altaria dedicata apud S. Blaſium.
P'ater Telamonius Dei & apoſtolicæ ſedis gratia epiſcopus TPripolitanus SECULUM
Reverendi in Chriſto Patris Domini Cbhriſtophori eadem gratia epi- XVI.
ſcopi Baſilienſis in Pontificalibus Vicarius generalis, ordinis heremitarum —
S. Auguſtini, ad univerſorum Chriſti fidelium notitiam deducimus per Ar TrL s-
præſentes, quod anno Domini MDIX. ad inſtantiam reverendi in Chriſto arehiv. San-
Patris & Domini Domini Georgii abbatis monaſterii S. Blaſii in. Nigra- Bhf.
Silva ordinis S. Fenediéti, nec non ex ſpeciali commiſſione Reverendiſ-
ſimi D. Hugonis epiſcopi Conſtantienſis, die videlicet XXII. menſis.
Iulii, nobis exiſtentibus in dicto monaſterio conſecravimus altare B. Ma-
riæ ſemper virginis in latere aquilonari eccleſiæ parochialis S. Stephani
intra muros eiuſdem monaſterii, in honore eiuſdem glorioſæ virginis ac
matris Hieſu Chriſti, atque in memoriam SS. Blaſii epiſcopi, Stephani
Protomartyris, Cbriſtoplori, Sbaſtiani, Catherinæ, Barbaræ, Mar-
garethæ, ſanctæque Verenæ, eodem quoque die conſecravimus in magna
frequentia cleri & populi capellam & altare S. Micolai prope eccleſiam
parochialem præfatam in honore ipſius S. Wicolai, atque SS. Blaſii &
Martini epiſcoporum, deinde ad ſequentem diem quæ fuit XXIII. præfati
menſis conſecravimus ſolemniter capellam curiæ abbatialis cum altari in ea
conſtructo, in honore beatiſſimæ Trinitatis, nec non B. Mariaæ ſemper
virginis, S. Crucis, S. Ioannis Baptiſtæ, qui eſt & ſemper extitit prin-
cipalis patronus eiuſdem altaris, S. JIoannis Evangeliſtæ, S. Egidii con-
feſſoris, atque in honore omnium Sanctorum. Cuius dedicatio ſingulis
annis III. Kalendas lIanuarii celebratur. Cupientes igitur, ut omnia &
ſingula, ut præmittitur, per nos conſecrata in perenni ac jugi venera-
tione a Chriſti fidelibus habeantur, nos de omnipotentis Dei miſeri-
cordia, nec non beatorum apoſtolorum Petri & Pauli, ſanctique Blaſii
epiſcopi & martyris meritis & auctoritate confiſi, omnibus ſupradictis
vere pœnitentibus, qui in diebus patronorum eorumdem, nec non Na-
tivitatis, Reſurrectionis, Pentecoſtes, Trinitatis-, Corporis Chriſti, at-
que in ſingulis B: Mariæ lemper virginis, S. Crucis, S. Michaeclis, &
omnium Angelorum, omnium Apoſtolorum, S. Blafii, S. Vincentii, 8.
Benedicti, Cbriſtophori, Nicolai, Galli, Felicis & Regulæ, ſanctique
Stephani Protomartyris loca ac altaria præfata cauſa devotionis acceſſe-
rint, manuſque pro fabrica porrexerint adiutrices, X L. dies de iniunctis
Ere e 2 ſibi
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0409