http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1810a/0004
digno et vestro, et forsitan doctorura hominum assensu. Tanta enim est
hujus libri antiquitas, ut, exceptis voluminibus, quae ruina Herculani ultra
septemdecim secula occultavit, pauci sint, qui cum eo in certamen descen-
dere possint. Tanta etiam ejus longe lateque fama fuit, ut, quasi in opulen-
tissima et omni librorum genere instructissima bibliotheca solus esset, per
excellentiam Vaticanus audiret.
Sed, quod saepius fieri videmus, quo majora ex una parte encomia
in rem aliquam cumulantur, eo severiores etiam ex alia censuras pronasci,
idem libro quoque Vaticano evenit, atque varium et anceps de eo judicium
ad nos usque obtinuit i). Haec diversitas opinionum magnam^ftem inde
traxit originein-r^ pontificiae praefecti,eti*^ antiqui foede-
ris documenta, Sixto Vrrrnrtrfiuei Mnnim^ a.l^iliieftriir^jiis fuerint typis evul-
gata^), propter varietatem lectionis quoad novum testamentum, qua ab aliis,
potissimum a latinis exemplaribus declinare videbatur, codicem raro cuiquam
aut non nisi obiter inspiciendum concesserint 3)* Inde magis ex peregrinatorum
t) Maldonafus commentar. in Jo. VII. 8. de eo: Codex . • ♦ ♦ antiquissimus ille
Valicanus, toto terrarum orbe celeberrimus. Ex altera parte Elias du Pin
magni quid dixisse videri volebat, cum eum mille annis antiquiorem,
i* e. seculo VIL scriptum pronunciaret* Dissertation praeliminaire, ou prole-
gomenes sur la Bible L, II* c* 111«, §♦ 2* Omnem fere fidem superant, quae
J. Millius, vir haud vulgaris doctrinae, de hoc codice pro(ulit, non veritus
illi comparare Laudianum sign* c# 63, quinimo anteferre* Proleg. in N, T\
n* 1090» collat. n, 1436 — 39*
2) *H 7raXuict hctSrviKvi xxtTct Tcvg 'EfZdofAfiKovjci $i ctv&ivrictg Zvgrov E cckoov ag-
X&otoag iK$oS"tigct,: Vetus testamentum juxta septuaginta ex auctoritate Sixti
V* Pont* Max# editum* Romae ex typographia Francisci Zanetti* i587*
3) Ipse Montfauconius integrum saepe <liem in hanc bibliothecam inclusus, codi-
cem non sine summa fcstinatione vidit, ut ex iis adparet, quae de illo refert
in Diar, Ital. c* 20» p* 277* Ita testis oculafus E# (i* e« Eusebius Renaudot,
ut putant) ad quem provocat le Long* Biblioth. sacr* T* I c4 III, secU 4* codicem
vel oscitanter inspexit, vel temporw angustia exclusus nil dignum doctrina
sua observare potuit* Facile igitur praevidcndum erat, editioni, quam abbas
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1810a/0004