Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., L 1717
Hug, Johann L.
De antiqvitate codicis Vaticani commentatio: qua Albertinae ... Universitatis litterarum nomine initia lectionum publicarum ad XXX. aprilis 1810 indicit
Freiburg im Breisgau
Seite: 27
(PDF, 4 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1810a/0027
Herculanensibus altitudo, latitudo, et intervalla pariter aequalia: haec omnia
codici actatem vindicant, -qua caeteros codices, quos in bibliothecis asservari
novimus, longe exuperat. Alia vero certi cujusdam aevi notas et indicfe
includunt: qualia sunt additamenta ad subscriptiones tardius ab alio annexa;
quae et ipsa nequidem Euthalii formulas sequuntur, sed speciem ejusmodi
notationum praeseferunt, ex quibus Euthalius posthac subscriptiones suas
collegit et efformavit: defectus porro capitum Ammonianorum, quae sene-
scente seculo IV- in Graecorum libris consueta jam ad latinos commigrarunt:
in actis et catholicis epistolis duplex in capita divisio, quarum ne altera
quidem, adventitia, et tempore posterior, ad Euthalii normam confecta est:
capita per omnes epistolas Pauli una numerorum serie concinnata ; dmsio,
ut palam est vetustissima, cui deinceps auctoritatem abrogavit alia, quae capita
singulis epistolis peculiaria adtribuit, et ipsa etiam antiqua, cuin haudqua-
quam ab Euthalio, sed ex ejus testimonio, aetate majorum condita sit:
epistola ad Hebraeos paullo ante loco mota, et retro post secundam ad
Thessalonicenses amandata, quae mutatio , quod superstites in codice notae
indicant, tunc recens et nova, Athanasii temporibus jam in Aegypto com-
munis fuit et usu introducta: nomen denique urbis in salutatione ad Ephe-
sios omissum, quod aevo Basilii in veteribus tantum libris usuvenit Cuncta
haec commonstrant, codicem haud dubie seculo IV. esse adjudicandum, et
quidem non adulto et decedenti, sed exaratum fuisse ante seculi medium,
qua aetate nec Basilius, neque Athanasius nominis claritudinem scriptis
erant consecuti. Fatendum insuper est, quod harum rerum expertos latere
nequit, raros aut nullos omnino superesse codices, litteris majusculis exara-
tos, de quorum aevo non conjecturali quodam ratiocinio, sed justis, ac tot
legitimis argumentis liquido statui, et queis finitum exiguis adeo limitibus
temporis spatium possit assignari. Quae caeterum de novo testamento dixi,
eam quoque partem concernunt, quae vetus testam. complectitur, ab eadem
calligraphi manu profectam; sed parcius dotatam peculiaribus certi cujusdam
aevi documentis , secus ac in novo foedere factum est, cui locuples obtigit
criteriorum varietas, cum summa perspicuitate conjuncta.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1810a/0027