http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0004
actae encomium nobis temere elabi pateremur.
Verum jam altioribus meritorum suorum ac
laborum praemiis obviam ivit collega noster
clarissimus Engelbertus Klupfelius, cujus ma-
nes pletate vestra, debitaque gratidudine, ferali
hac solemnitate prosequimini
MAGNIFICE DOMINE PRORECTOR,
PATRES,
atque CIVES 1
Hujus praestantissimi viri, sublati e medio
vestrum, ut quodammodo desiderium expleatis,
veluti cum ab amici consuetudine longinquo
discessu avellimur, defixam mente imaginem
ejus asservare gestimus: ita quandam vobis
effigiem vitae, morum et rerum actarum, ex-
hiberi moerentes exoptatis, quam quasi re-
conditam in siim vestro perennem tueamini.
Omnino igitur, collegae suavissimi, et dolori
et desiderio obtemperemus.
Natus estr Joannes Andreas Kliipfelius,
Engelberti enim nomen monastica professionc
suscepit, parentibus honestis et senatorii ordinis
patre anno MDCCXXXIIL die XVHL Janu-
arii Wipfeldae Ostrofrancorum pago ad dex-
Irum Moeni littus, amoeno loco a vineis et
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0004