http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0006
— 6 —
exuit, tirocinium posuit, et vota suscepit. *)
Modo inter fratres connumeratus ad societa-
tis Augustinianae normam in scholis domesti-
cis litterarum studia prosequi debebat; quare
philosophi^is disciplinis repetito vacare jussus
Friburgum Nuithonum transfertur* Sed quem
hic invenerat professorem monasticum disei-
pulus superare videbatur; ea propter ille loco
motus, hic Erfordiam missus est, porro phi-
losophiae operam dicaturus* Memoratu tamen
dig-hum est, neutrum nec minimum irarum
aut simultatis ex isto casu arripuisse, quin
potius in posterum summam familiaritatem per
epistolas inter eos intercessisse, mutuis obse-
quiis conjunctiorem procedente tempore atque
firmiorem. Theologiam in coenobio, quod erat
Friburgi Brisgojorun}, inchoavit **) alteroque
anno documentum scientiae dedit disputando
publice. Constantiae dein presbyterio initia-
tus est A. MDGCLVI, mense Aprili; ibique
addito litterarurft. biennio disciplinae finem
imposuit.
Jam paratus et idoneus ad obeunda mu-
*) i i3* Nov. xj5o ad 14, Nort 1751*
**) vH*
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0006