http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0010
10
que momenta revocandi. Finiente autem bello,
facto otio ac tranquillitate ad pacis artes et
litterarum studia, hic ingeniorum conatus
multiplici modo sese exseruit, partim quae in
vulgi opinionibus sinistra et in religione ad-
ventitia erant excutiendo; partim inquirendo
in regiminis ecclesiastici fines, vindicando
quae ad jura civitatis spectare videbantur,
aliasque finitimi argumenti quaestio^es agi-
tando assidue, atque volvendo.
Haec dum agerentur, illa summa auctori-
tas, qua patres societatis Jesu ad duo secula
vulgi opiniones et etiam doctiorum modera-
bantur, quorum fere omnes in scholis eorura
alti erant atque enutriti, paullatim coepit vi-
lescere clanculum, mox augescente alia sen-
tientium numero impeti vehementius.
Non amplius ferendum exislimabant, reli-
gionis scientiam, quam illi Theologiam scho-
lastico - speculativam compellaiiaijt, tot inani-
bus et curiosis quaestionibus onerari: quomo-
do Deus semetipsum agnoscat? quomodo pos-
sibilia cognoscat in se ipso — et in se ipsis?
an etiam per scientiam visionis cognoscat fu-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0010