http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0011
tura contingentia libera? in quibus mediis
illa Deus videat ? an cognoscat actus liberos
conditionate futuros sub hypothesi libertatis?
an infallibiliter cognoscat contingentia libera
conditionate futura; an illa videat in de-
creto physice praedeterminante; vel in con-
determinante; vel in decreto scientiam me-
diam consequente, vel moraliter determi-
nante ? an illa agnoscat in se ipsis per
scientiam mediam; an forte per scientiam
mediam reflexam ? et quae sunt his similia5,
quae omnia magnis distinctionum et subdi-
stinctionum argutiis ventilabant Haud pau-
ciora erant, quae de Deo yolente minutissi-
rae resciverunt;1 vel etiam de angelis: quot
sint angelorum hieraehiae, quot deindechori?
quomodo possint colloqui . hominibus; an
quadam commotione aeris efformando sonos
articulatos ? quomodo loquantur inter se; an
suscitando quasdam species, an per irradia-
tionem animorum in animos ? in quo con-
sistat eorum beatidudo formalis et essentia
physica eorumj beatidudinis formalis? Sed in-
finitum esset recensere singulas hasce disquisi-
tiones non in uno alterove, sed in omnibus
fere tractatuum scriptoribus obvias; in tracta-
tibus eniin plerumque octonis, totidemque vo-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0011