http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0012
luminibus, exponere solebant summam theo-
logiae speculatricis. *)
Quae porro in isto corpore Theologiae
theoreticae venditaverint de summi pontificis
infallibilitate ; de virgine sine labe concepta;
aut de probabilismo, restrictione mentali, de
legibus mere poenalibus, peccato philosophieo,
et ejusmodi piis opinionibus, supervacaneum
est pluribus commemorare.
Doctrina vero morum, cum ejus principia
in theologia speculatrice, in tractatibus de
jure, lege, actibus humanis, jam essent ex-
posita et inculcata, ad praxin descendebat,
omnes omnium peccatorum ' varietates enume-
rabat, etquotmodis contingere possent, affabre
confectis exemplis dilucidabat, ad acuendum
ingenium in iis cognoscendis et rite dijudi-
candis. Hisce duabus partibus ? theologia ni-
°) Erant, quin mtiltum a se discederent, fere
sequentes* I, de Deo. II. de Angelis et ani-
ma, atque actibus humanis* III. de pecca-
tis, gratia et merito. IV* de Tirtutibus theo-
ldgicis* V* de .lege, jure et justitia, VI* de
verbo incarnato* VII. de sacramentis in ge-
n,ere, VIII. de sacramentis in specie.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0012