http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0015
inficias ivit hypothesin de statu naturae pu-
rae respondente familiae Augustinianae alum-
no. *) Inter adversarios potissimum eminuit
Frac. Xav. Waldner £ S. I. theologiae
speculativae professor primarius; sed . non in
inermes incidit, cumque in maxima om-
nium exspectatione nihil effecisset fama sua
dignum, postea scriptione edita dissertationem
de statu naturae purae oppugnare adgressus,
auctorem Jansenisticae et Bajanae haereseos
faqere reum contendit. Haec accusatio invi-
diae plena, recens evocatis professorihus mo-
lestissima, praeterire non poterat supremum
senatum ad regenda litterarum studia Vindo-
bonae constitutum, qui iftterea, dum Kliipfe-
lius apologiam moliretur, quid forte subsit
intentatae impietatis, sedulo disquisivit. Sed
examinata causa accusatori judicium calumniae
intentatur, atque, quod ex Iitteris viri 'illii-
stris ad amicum (9^ May. 1769.) huc Vin-
dobona missis /video, et ex coaevis didici, alio
*) Dissertatio Augustiniano - theologica de sta-
tu naturae purae — cum — theses p^opugna-
ret ex universa Theologia P. Pantaleon Diete.
ord. erenu Augustin* A. 1768, mense augusto*
4, Typis. Andr. Satron*
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0015