http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0018
— 18 —
tam illustre ac magnificum, siquidem tempo-
rum ordini adversum colluctari ausit, quod
non eorum impetu propellatur, et versum
susque deque, actumque praeceps hauriatur
vortice rerum* Et profecto quid poterat?co-
gitari splendidius societate doctissimorum, id
enim esse debebant exinstituto suo , ac sapien-
tissimorum hominum per tot regna et impe-
ria, per universum orbem cum voluntatis in-
tima unione diffusam; nationes barbaras ad
mansuetudinem emollire, cultarum plerarum-
que gentium educationem sibi concreditam
habere, omnium ab ineunte aetate formare
animos, quotquot politioris iter vitae secta-
bantur: cives, fabros, artifices , imbuere re-
ligione et vitae praeceptis; sive ad altiora
munera destinatos, et ad amplissimas digni-
tates, humanioribus excoJere litteris et philo-
sophiae disciplinis , aut divinarum rerum cogni-
tione; omnium perspecta ingenia, explora-*
tam voluntatem et dulcissimo instructionis et
doctrinae vinculo deditas habere mentes ; ad
maxiraa quaeque opes et adrninicula habere
in promptu ; per suos in terrarum orbe disse-
minatos, quidquid in rerum natura curio-
sum, singulare et pervestigatu dignum existe-
xet undique, jussu ac nutu in unurn conge-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0018