http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0019
— i9 —
rere; omnium gentium ac linguarum, om-
jiis aevi artis et doctrinae monumenta in mu-
seis suis, si tantundem yellent, cumulare posse;
unice adesse ad promovendam omins generis
scientiam, fovendamque, quae nobis indita
est, diviniorem scintiilam, et ad genus hu-
inanum suis immortaiibus beneficiis provenen-
dum indies et exornandum!
His a parente et auctore socletatis suae
» traditis legibus, si voluissent obtemperare ; si
procedente tempore sua tantum aliquomodo
perpolire, alios, si non antevertere, sakem
aequare cursu, quam obsistere coeptis et meli-
oribus ausis obniti, si non tam alios impedire
ne doctiores Jesuitis evaderent, quam cunctos
doctrina superare; si obsecundare, cjuam
quod arbitrabantur, imperare tempori maluis-
sent, et veris atque infucatis tantum meritis
iulciri, existerent hucusque ingenti nominis
gloria sustentati.
Sed ad Kliipfelium redeamus. Obibat is
munus decani in ordine theologico illo anno,
quo omnes adversarios suos deeedentes cathe-
dris conspiciebat. Jamque brevi ominabatur
se visurum litteras in pristinam sedem redu-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0019