http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0021
bris evocata secundos natales numeret Alber-
tina nostra.
Sed supererat sane maximum, ut ad litte-
rarum studia accenderentur animi, et volen-
tibus atque nitentibus occurreretur consilio,
indicarentur opera, ex quibus aliquid utilita-
tis perciperent, et ad solidiorem scientiam
adjuvarentur. Hunc in finem Kliipfelius labo-
rem salutarem maxime et frugiferurn futurum
esse vidit, si bibliothecam criticam instar ii-
lius, quam jam duobus fere lustris ediderat
celeberr. Ernestius, aliquis nostrorum lucubra-
ret, ex qua innotesceret, quidquid librorum
bonae frugis singulis nundinis prodiret. Procul
dubio is ipse operi moliendo erat aptissimus:
inito igitur foedere cum quibusdam ex nostris
periculum fecit edendae latino sermone no-
vae bibliothecae ecclesiasticae Friburgensis f
cujus altero anno post excessum Jesuitarum
fasciculus prior in lucem prodiit. *) Seque-
batur paulo post secundus et tertius, et de-
•) Nova bibliotheca ecclesiasiica Friburgensis,
Fasciculus I. Frib. Bris* Typis Jt Andt Satron*
*775* 8» -
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0021