http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0024
24
Tolumini aduidit, quaedam commonefecit;
alia excusavit, precipue. vero querimoniae
occurrit, quarn quidam in ejus invidiam mo-
verunt: eum videlicet cum scriptoribus pro-*
testantium agere mitius quam cum suis: „ quis,
„ait, improbaverit jure, si cum hospitibus,
„qui communionis nostrae non sunt, agimus
„mitius, qulm cum domesticis fidei? Quis
„nescit, multa licere in amicos, familiares,
„ indig-enas ; quae si faceres in hospitem, pere-
„gTmum aut alienigenam , inhumanus vide-
„reris , vel audires barbarus?" Atque etiam
in posterum nunquam ab hac lege discessit,
nisi incideret in ejusmodi auctores, qui coe-
tus ecclesiastici, cui erant addicti, infringere
doctrinam molirentur; unde illi enata est lis
cum Salomone Semlero, percelebri Halensium
Professore, quam per quatuordecim fasciculos
novae bibliothecae non dimisit, in unoquo-
que inserta ad Semlerum epistola, identi-
dem aliquid contra eum commonefacieris,
ejusque systema persfringens ut male caemen-
tatum, inconstans, sibique ipsi sdversuou
Attamen haec contentio bibliothecae nihil
obfuit, alias scriptae sermone facili et eleganti
atque eruditione haud vulgari j quinimo. inter
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0024