http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0025
— 25 —
aliarum confessionum asseclas lectorum nume-
i
rum auxit, quorum permulti Semleri nova
consilia improbabant Plurriraum vero incita-
menti addidit Kliipfelio Imperatricis ac Regi-
nae in eum benevolentia ac liberalitas, quae
eum ob merita aureo numismate deeoravit,
quod pra.efixum in veste gestaret *) Etiarnsi
Kliipfelius ab usu hujus ornamenti continuo
abstinuit, oblectabatur tamen maximopere ho-
norificentissima hac summi favoris significa-
tione, et si addere quidquam potuisset labo-
ribus suis, nec viribus, nec animae pepercisset
Interea dum bibliotheca procederet, si quid
forte superesset otii ab officio et a consuetis
studiis, lucubrationibus impendit; unde enatum
est . opusculum quod inscripsit: Tertulliani
mens de indissolubilitate raatrimonii infidelium
altero converso, **) de quo tamen ingenue
fassus est, se tarde advertisse, quantum cespi-
taverit Cum a Tertulliniani lectione ad Cy-
prianum transiisset, materiam de libellis niarty-
.*) Dat Vindobonac. 3oma Mart 1780* praes. 3fia
Majv e. a*
Insertum Rieggerx oblectamentis Historiae
et Juris ecclesiastici Pt it Ulmae 1776, 8t
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0025