http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0026
rum nondurn satis esse discussam et dilucida-
tam observavit illico, eamque singulari dis-
sertatione collustravit. *) Praecipue tunc tem-
poris multorum excivit curas et studia J. Lau-
jentii Isenbiehl loci de Immanuele (Matth. I.
22. 23.) explicatio; qua in disquisitione, ne
deesse noster intempestive videretur,» procul
ira aut contentione, qua convenit in doctum
hominem morum elegantia, suum judicium
interposuit. **) Ea etiam tempestate fervebat
.lis, ab Oedero^atque ejus editore Semlero ca-
noni intentata, cujus adcuratam enarrationem
adornavit, singulaque scripta ex utraque parte
emissa in lucem recensuit, qiio uberiorem con-
troversiae notitiam subministraret harum re-
rum curiosis* )
Quam vero dudum conceperat animo, pro-
miseratque veterem bibliothecam ecclesiasti-
cam, ejus cogitationem nunquam abjecit, De-
*) Disserfatio hisforico - tlieologica de libellis
martyrum. Frib. Brisg, 1777* 8. Satron,
**) Vindiciae Vaticinii Isaiae VII. 14. de Emma-
. nuele. Frib. Brisg. 1779. 4. Satron* ^
***) Commentatio historica, sistens Lutherano*-
rum novissima dissidia de canone divinarum
scriptuarum, Constantiae 1780* 8* Lydolph*
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0026