http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0030
— 3o —
summas dignitates evectos, Augustinum Ger-
vasio, et Josephum Bertieri, alterum Galli-
politanum, alterum Comensem Episcopum.
Plurirnum vero aberat, ut ejusmodi spes et
exspectationes mentem ejus sollicitarent, ut
nescio quae excusans modeste evocationem
declinaverit: revera quod sibi hic bene esset
paucis contento, quodque strepitum tantae ur-
bis, salutationem ad limina potentiorum,
atque multo diversam a solita vitae rationem
reformidaret.
Quod ipsi factum est subinde, ut perso-
narum in summo rerum fastigio constituta-
rum attentionem in se converteret, id illi ob-
tigit etiam ab optimo humanissimoque prin-
cipe, Carolo Friderico, cujus piis manibus
nuper denicalibus sacris litatum ab Albertiua,
ingenti et nostro et communi omnium luctu,
Incidimus hip in caussam Martini Wiehrl, in
Gymnasio Badeno Professoris, *) quam non
absque cupiditate et animorum motu actam
) 1780* omnia seripta ab utraque parte edifa,
vide enumerata in KJupfelii nova Bibliotlu
eccles, Vol. VI. fasc* It p, 1S2, fasc. IIt p. 272,.
fasct HI. p«. 487*
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0030