http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0031
3l
multis explicare lubens supersedeo, praeterea
notam satis atque decantatam. Quo igitur
querelis eorum satis fieret, qui ejus doctri-
nam improbitatis atque haereseos incusabant,
jubente principe arbitrium facultatis theologi-
cae et philosophicae Friburgensis exposcitur.
Quod ut rescirveruiit partis adversae duces ad
aliarum universitatum judicia provocant. Nc-
stris probantibus doctrinam Prolessoris Baden-
sis, proscribentibus illis , certamen inter aca-
demias oboritur; illi in Friburgenses insur-
^unt; nostri sua tuentur* Goettingenses ul-
tro nostris adstipulantur; et sententiam rogati
dehinc Pragenses, Fuldenses, Salisburgenses
eadem censuere, et sic denique debellatum
est. Grave erat aequissimo principi quem-
quam rebus adversis indigne detineri, potis-
simum ex suis, et de suis bene meritum:
mira igitur comitate nostris grates retulit, ad-
dito unicuique, quorum opera imprirnis vi-
rum defensum norat, aliquo utensili insignis
elegantiae pariter ac pretii. Kliipfelio ejus-
modi donum destinabatur, de quo si forte
sermo* esset, leniter subridens venerabilis se-
nex jactare solebat, sese dudiim expertum
fuisse munificum ac liberalem, quem modo
principem haberet ac dominum*
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0031