http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0036
Nihtlominus operi pridem absoluto per unum
alterumve annum non subtraxit curam et in-
dustriam assiduae emendationis, quo comtius
aliquando prodiret, et uberius dotatum.
Haec et talia molienti oculi pauxillum con-
sueta officia detrectabant, et memoriae prom-
tidudo remittebat: quae dum persentisceret,
desperata omnia ratus dimissionem a munere
flagitavit. Re ipsa septuagenario major prirna
vice commonxtus est, se jam seneseere, et
antebac nihil ejusmodi expertus, attonitus no-
vitate rei, protinus diffiuere corporis cornpa-
gera putabat, et in propinquo sui ruinam ope-
riebatur. Consecutus anno MCCMV, quam
optaverat, honestam missionem, stipendia
5CXXVIH meritus, nil nisi mortem meditari
coepit; verum dum illa tergiversaretur, antiqua
studia .resumsit, legit relegitque alternis, quos
classicos auctores vocant et ecclesiasticos, de-
mumquf in Vincentio JLirinensi gradum fixit,
pujus edendi consilium agitavit. Destitutus
Professorem WiirzeTnirgi epistola de causa di-
latae editionis vitae Conradi Celtis Protucii.
priburgi 1799, 4.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0036