http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0037
. librorum scriptorum ope textum ad 3 tlam
Baluzianam expressif. *) Geterum ad aucto-
rem interpretandum nec impar nec imparatus
accessit: praemisit illi prolegomena multae
lectionis et doctrinae, atque adnotationes ad-
jecit, quae singularem ejhs in historia eccle-
siastica peritiam testatam faciunt* In praefa-
tione suos quondam auditores adloquitur,
quasi ad ipsos ultima verba facturus; semper
enim memori eos gestabat animo, et teneriori
quodfom affectu prosequebatur. Edito jam Vin-
centio suo versiculos facere instituit, et epi-
. tbaphia in amicos, qui eum extremo fatorum
itinere praecesserunt; denique per otium cu-
juslibet brevem vitae notitiam concinnavit,
unde enatum est opusculum, quod necrolo-
gium inscripsit, et publici juris feeit. Volebat
illud exstare pietatis documentum in eos, quo-
rum benevolentiam erat expertus, quique offi-
ciis aut familiaritate sibi vitae cursum reddi-
dere amoeniorem. Inde vehementer dolebat,
se Jer. Jacobo Oberlino justa non persolvisse,
*) Commonitorium S* Vincentii Lerinensis prae-
misit epistolam et prolegomena, ac notis illu-
strayitt Engelbt Kliipfel. Viennae 1803* 8,
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0037