http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0038
— 38 —
cujus obitum serius, nescio quo casu, ex me
perceperat Curnque posthac comperisset eo-
dem teste, rebus humanis excessisse Christoph.
TheophiL de Murr: jam colligendae sunt sar-
cinae, inquit, in pares aetate aequa mors con-
venit! Ambos hosce clarissimos viros necro-
logio suo inserere ipsi integrum non fuit,
quibus beati Collegae nomine, et etiam meo?
lubens adclamo: vestra molliter ossa cubent!
Si quis vero ex hoc novissimo foetu Kliipfe-
lium dijudicaret, hominem aestimaret e ruina
hominis; melius certe de ejus poetica facul-
tate sentire didicerit, cui lecta est ejus ele-
gia de urbe Brissacensi deleta, ex qua
agnoscet ultro animum poetis antiquae Romae
innutritum^ et efformatum ad sensum pul-
chritudinis, neque etiam destitutum connata
facilitate.
Has inter et similes oceupationes vitam
non injucunde et sine dolore tronsegit, et per
quinque hos annos, et quod superest, lente
consenuit , donec exhaustus placida compostus
*) Elegia de Urbe Briscacensi (1793) deleta, et
adhortatio ad Gcrmanianu Constantiae 4.
*794*
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0038