http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0039
- 39 -
pace quievit, natus annos LXXVHL menses
V- dies 20.
Inerat illi mira vis animi, unde intrepi-
dus, acer, vehemens; non ex illorum tamen
genere, qui primo motu restinguente molles-
ceret et remissius ageret, sed propositi tenax,
ut quae vellet ardentissime vellet, et constan-
tissime prosequeretur. Inde etiam naturae
conditione sincerus erat et apertus, propel-
lente in lucem impetu, quidquid sentiret,
quam congenitam vehementiam severitas dis-
ciplinae monasticae non compescuit, cum in-
ter contubernales societatis Augustinianae ma-
ximi habitus pfimium indulgentiam experire-?
tur, et posthac litterarum studiis eam aucto-
ritatem esset consecutus, quam hujus instituti
leges magistris (ita per modestiam doctores
vocabant) concesserunt Quo minus tamen
in audaciam vigor animi, aut in proterviam
libertas excresceret, sensus pulchri obstabat,
quo non erat destitutus, utpote poetarum lk-
tinorum assiduus lector: ne vero ad iracun-
diam aut adroganti&m degeneraret, cavebat re-
ligionis reverentia, quae in eo summa erat et,
maxima. Quinimo quos constantissime ama-
bat, in hos., si quid esset, quod sibi displi-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0039