http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0040
ceret, Hberrlme invehebatur, manifestumque
erat, sibi perinde esse de homine, quocum
hebetius agebat. Ita secus, ac apud ceteros
rnortales usuvenit, contrariisque plane indiciis,
quae interius opinabatur, patefaciebat, celare
enim animum et dissimulare improbi homi-
nis existimabat.
Quae adgrediebatur, cuncta smgulari qua-
dam contentione pertractabat, quae ln gestu
et quovis corporis motu emicabatj interque
dicendum fronte, oculo, conformatione vul-
tus , et multiplici vocis intensione per emnes
sonorum modos verba sustentabat, et identi-
dem agitabat manus, brachia, digitosque
distringebat monstrando, ^numerando; tan-
topere omnibus nervis, quidquid ageret, age-
bat. Hic impulsus vegetioris vitae eum ad
extremum usque halitum, quamvis tempera-
tior in summa aetate, nunquam penitus de-
stituit, ita ut dum collegam optimum ali-
quando languentem inviserem, rogaremque>
quomodo se haberet; atque haec et illa per*
censenti reponerem, videri mihi morbum
,ejus nil esse nisi levem et fortuitam virium
remissionem : atqui, altum inclamabat, id est
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0040