http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0041
rei, vires mihi deficiunt! et inter loqucn-
dum dictis fidem facturus, manum tanto nisu
in mensam irnpegit, ut vix non specularia
contremiscerent, et quidquid supellectilis in,
propinquo esset* resonaret*
Ceterqquin, quamvis austerus et rigidus,
uon erat durus circum praecordia aut ferox,
sed pronus ad obsequia in amicos, benignus in
pauperes, mitis ip. adflictos; parcus in se,
in alios gejuerosus et splendidus* Amiqis ve-
teribus centum et ad ducentos importunitate
insuperabili obtrudebat, eorum viduas clam et
ignotus juvabat; etiam opificum, quos fausta
dies ipsi propiiis admovebat, siquidem eos
horiestqs compererat, rem familiarem refecit
Quidam, qui ab eo ducentos mutuo acce-
perat, IQupfelio paucos annos ante obitum
res suas prdinante, protinus cum uxore ad-
esse jussus, pertimescens se admonitum iri
de reddendo aere, comparuit anxius, ad in-
gressum statim iniquitatem fortunae cxcu-
sans. Cui ille non ista ex te quaesivi; en tibi
chirographum ! atque discerptum reddidit, et
uxori numum porrigens adjecit: discedite jam
et diem agite laeti! Plerumque tamen condi-
tionem sancivit, si quem beneficio afFecisset,
4
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0041