http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0042
altum ut taceret: obscurari candorem recte
facti arbitratus, si testes haberet
«
Amans solitudinis minime tamen tristis
erat; quinimo facundus in corona amicorum,
et quod ajunt, dum adhuc vigeret aetas, festi-
vus et dicax citra licentiam. Hisce animi
dotibus accedebat felicissima memoria , judi-
cium justum et acre, et ad dialecticae regu-
lam exercitatumj in docendo illi praesto erat
summa claritas, mira latini sermonis ubertas,
et nativus color.
Si vero speciem viri consideres f te quam-
dam mentis effigiem spectasse credideris:
frons aperta, oculus vividus, facies decora et
ad gravitatem composita, statura justa, cor-
pus erectum, agile, macilefttum et in se-
nectute desiccatum labore et temperantia, ut
fere, quod de Archyta inquit poeta, nihil
ultra nervos atque cutem morti concesserit
atrae.
Tantum ingenio, doctrina, meritis, probi-
tate virum, multorum fama operum conspi-
cuum , nobis . ereptum conquerimur hodier-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1811a/0042