http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1818a/0008
iriae libertati, quantum poterat, consuluit *). Non enim solum usu et exercitatione
didicerat praeesse reipublicae, sed etiam meditatione et examine praeceptorum, quae
clarissimi viri in huius generis literarum operibus tradiderunt, sapientiam legum ef
re^endarum civitatum sibi comparavit **); eaque de re reliquit doctrinae et ingenii
nionumenta, apud veteres magni habita Kisce dotibus patriae praefuit, donec
Demetrius Antigoni classe in Piraeeum adpulsus, Athenas in potestatem redegit. Quo
facto patriam relinquere statuit atque ad Ptolemaeum in Aegyptum confugit Ot
Aegyptus iade a ducentis, et quod excurrit, annis a Cambyse suis Iegibus exuta,
ingenium, et quantum licebat, antiquos mores retinuit, ceteroqui obnoxia vixit vo-
luntati et arbitrio Persarum. Extincta deinceps eorum potestate quodammodo sine
legibus fuit. Quare Ptolemaeum, cum Aegypto potitus esset, de bellis ut taceamus;
gravissimi labores expectabant: examinandae leges erant et ad incudem revocandae,
atque aliquis ordo constituendus, adtemperatus ad habitum gentis et regionis indo*
lem. Quem in finem Demetrium Phalereum, quasi a fortuna sibi oblatum comple-
xus est, illumque scribendis legibus praefecit 2).
Sub Ptolemaeo primo res Demetrii prospere cesserunt, atque etiam extremis
eius temporibus, ubi rex senio confectus in curarum et regni partem filium adsci-
vit cognomento Philadelphum. Post obitum patris autem, cum Philadelphus sura-
xnam rerum solus sustineret, Demetriui» custodiae mancipavit, in qua ictu aspidis
laesus animam effiavit 3).
*) Plularch. in Demetrio. T. V. ed. Bryan. p* 12. tt T. VI* Tubijig. c. 7«
•») Cicero, de legg. L. III. §. 14. p. 402. Bipont»
Gicerd, L. II. de legg. 9. 64. et 86. p. 392. 93, elus opera v9gi'wpm> *tgi $*f**ywy/*c, **&
xxKnmt cum ceferis enumerat Diog. Laert. L. V. c. 5. n. 9.
>) Diodor. L> XX. c. 45* ad OlympiadU CXVIIL an. 2. Plufarcb. in Demetrio. Bryan.
T. V. p# 14. i5. Tubing. c. 8« p. 9.
2) Aelian. Histor. var* L. IIL c. 17. Ut\wr$,o% Zt 0 tpctitjgm, mi Afy.nw m$*vteT*Tx tToMrtvcetTt>
3) Diogenes Laert, L» V. c. 5. §. 8t cac auctorilatc Hermippi. Ciccro orat, pro* Ra-
birio. c. 9.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1818a/0008