http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1818a/0009
Quae hueusque enumeravimus Demelrii fata, commonstrant,, Aristeam nostrum
perperam Ptolemaeum Philadelphum pro Ptolemaeo primo, Lagi filio, posuisse. Si
quando Demetrius Phalereus hortatu et consilio regem induxit, ut graecam legis
versionem adornari iuberet, necesse est, hoc Lagi filio imperante factura fuisse, cu~
ius familiaritate ac favore Demetrius floruit, et quo humanis rebus exemto, custo*
diae traditus diem obiit extremum.
Eumdem regem produnt alia narrationi Aristeae intexta de interpretum adventu,
cuius diem rex promisit sese insignem facturum, eumdemque singulis annis, quoad
yiveret celebraturum. Nam fors ita tulit, pergit Aristeas, ut idem dies esset eorum
adventus et victoriae, quam ipse de Antigono praelio navali reportaverat *). . Cum
Antigono Ptolemaeus Lagi saepius confiixit, donec fastum Antigoni pertaesi reges,
ipse et Cassander atque Seleucus, coniunctis armis eum sunt adgressi, et regno pariter
ac vita exuerunt. Ea tempestate Ptolemaeus Lagi integer viribus regno praefuit,
eiusque fines prorogavit; quin post fata Antigoni sedecim annis superstes Aegyptp
sapientissirne providit. Re itaque Ptolemaeus Lagi est, quem Aristeas Philadelphum
nominavit.
Idem circa Menedemum philosophum scriptori nostro accidit: eum tunc in aula
praesentem, refert, probasse et demiratum fuisse respostsa. interpretum ad quaestiones
a rege in convivio propositas **}. Menedemus, postquam in civitate patria ad rem*
publicam accessit, legationibus functus est adl Ptolemaetjm et Lysimaehum, atque
etiam ad Demetrium urbium expugnatorem, apud quem in suspicionem incurjrit,
quod Ptolemaei partibus addictus, illi civitatem tradere voluerit. Hic Ptolemae.u5,
aequalis Lysirnacho et Demetrio, alius esse nequit nisi Lagi filius, Ceterum Menede-
jnus Eretriae aetatem egit, ubi scholam aperuit, Eretriacorum nomine inclutam, ac
reipublicae consulere ad extremum usque tempus hon destitit,. de qua cum denique
desperaret, apud Antigonum iuniorem anhni moerore extinctus est ***). Iuxta hane
*) Ioseph, Ant, L. XII. c. 2# n. tc*
**) los. Ant. L. XII. c. 2. n. 1*,
*»*) Diog. Laert. JU II, c. iS, §. 16. et 17.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/hug1818a/0009