http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/meggle1813/0003
Maecenati,
Patronis9 et A m i c i s.
uaeperotium, quo, invitusquidem, ab-
undo, occasionibus sese objicientibus con-
scripsi carmina, sive, siquae id nominis me-
rehuntur, Epigrammata: Vobis inscribo Ve-
neranda et Chara Nomina; quibus aut vitae
instituto communi, quamdiu licuit; aut ani-
mo certe conjunctus vixi, vivoque, etquam-
diu superis placuerit vivam. Sint illa exi-
guum licet, tamen aliquod obsequii et amoris
erga vos mei moiiumentum.
Accipite illa tanquam otii mei fructus,
si tamen fructus; aut aegritudinum mearum
tam corporis quam animae levamiua; aut de-
nique, sivultis, tanquam nugas senescentis
amici, quae mihi interdum oblivionem sal-
tem exiguam justi maeroiis, quo perpetuo
affligimur, atiulere; quam si et vobis affe-
rent, non nugas me scripsisse, sed maximum
operae pretium me fecisse arbitrabor.
Majpres majora sonent: mihi parvalocuto
Sufficit in Vestras saepe redire manus.
B. M.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/meggle1813/0003