http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/meggle1816/0010
Zilcr IK $
ۥ Afqui Evangelium genium nee quadrat in
istum:
Ergo Evangelicus non potes esse dehinc.
ai. Magister et Dyndimus discipulus.
'X rego Rex manat: cur syllaba prima, Magister,
Attamen est Rcgis longa, regoque brevis?
Haec, prodacatur quod Regum syllaba, causa
est;
Nemo audet Reges, Dyndime , corripere.
22. Cur Eques in genitivo habet, itis? Car~
men hoc composui in solatium Francico-
rum Equitum ex Russia 1812 reversorum.
Non raro quoniam genilivo Eques indiget isto:
Si perit ejus equus frigore laesus, it is,
Omnibus in Francis id nuper Russia vidit:
Cuncti Equites facti dum fuerant pedites,
»3. Dc Napoleone I. cum innumerabili exer-
citu 1812 in Russiam properante.
Jupiter ut vidit Borealia signa petentera
Terrorem mundi, seu Bonaparte Ducem,
Hiserat, ad superos collectos talia fando:
Kremlinum ®) veniens hic, rcdifurus erit.
Scorpio vindictam de Francico Orionc sumet**).
Coget et amissis omnibus ire domura •**).
*) Sic vocatur pars primaria urbis Moscnae.
*¥) Scorpio divinitus est immissus ad ulciscendam Orio-
nis jactantiam. Mythologia.
**¥) In signo Scorpionis, in quo sol h 22. Octobris usqae
ad a. Novembris versatur, exercitns Francicus vix
non interneoione in Russia deletus est.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/meggle1816/0010