http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/meggle1816/0024
Ziber IV*
Anglia grande nefas patrabat, judice Franco.
Cur? rapere ausa fuit Napoleone priot.
Jure exclusivo rapiendi Franeia gaudet?
Haec saltem se jus istud habere putat.
7*. In N N semper organixantes.
Undique destruitis, nihil aedificatis ibidem.
l.udis, an insanis, Jiaec blaterando, palamfr
Aedificare nihil nos audes dicere: turrim
Quos tamen ipse vides aedificare — Babell
72. In Parochum^ Coelibatus osorem,]
Tu cupis uxorem, coelebs cum viverc nolis.
Ut tibi conlingat pessima sponsa, precor.
Post annum, peream, ni malis vivere coelebsy
Xantippenque tuam pellere posse domo.
73. Cometa et Poeta»
P, Forte novam nobis tu vis praedicere plagam?
Vix habet in vobis jam nova plaga
locum °).
74» De Montibus vivis nostrae aetatis*
Hoc aevo Montes complures novimus esse:
Ast ex his summum tres patet esse bonos,
Mons ( Chiaramonti ) bonus es, Pie septime:
Montes
Schwarzenberg, Stollberg sunt simul ambo
boni.
Adde, bonos plures si nosti, candidc Lecior;
Propter eos litem nolo movere tibi.
¥) Ovid. de Pont. X. s> Epist. 7. v. 42.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/meggle1816/0024