http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mone1854-2/0421
Georg Gaiſſers Tagbücher.
sed pedestri portam pateſacturum promittit. Verum
cum Andreas lapsu equi heri fuisset afflictus, ut iter
absolvere pedibus non posset, vicecolonellus autem
non crederet, militem huc iter habiturum, rem in
crastinum distuli. Ipsam autem noctem prægravem
gritudine, rumore, sollicitudine habui.
27. Andream, ubi primum egressus pateret, ad
nuncium subditis perferendum properare jubeo. In-
terim fama advenientium Vinariensium confirmatur,
de quibus fertur, quod Dornheim, Dornstetten et
Winzelen exusserint. Redit e S. Georgio Andreas,
reſerens mitiora.
28. Equites nostri sacramentum dicunt Simoni
Tanner futuro suo deinceps ductori. Vinarienses to-
tam hactenus Würtenbergiam pervagati effuseque po-
pulati vallem Kunzingensem insident, Haslach et Hau-
sen spoliant, Wolſachium, Schiltachium et Alpers-
pachium militaria tormenta et reliquum adparatum
convehunt. Bavarici insequuntur usque ad angustias
viarum, per quas in prædictam vallem descenditur,
nec vero ultra progrediuntur, sed in vicinis locis
Oberndorff, Sulz aliisque circumjacentibus locis hospi-
tantur. Rotwilæ præsidium suß ductore Brenzio im-
ponunt. Villinganis idem offerunt, sed ii excusant.
Satis ſirmum in Tannero et militibus, quos colligere
incipiebat, Sibi subsidium polliciti. IHoc mense cancros
comedi oviferos, quod alias non adverti.
Martius. 1. Egressi erant ex oppidanis armati
15, hosti per Hercyniam sylvam meanti insidia-
tum. li hodie cum aliquot captivis et prϾda 6 equo-
rum redierunt nunciantes, castrum Schiltachiense,
quod hactenus Bavari tenuere, Vinariensibus deditum.
Remanent Vinarienses.
2. Burgimagistro per secretarium protestationem
insinuo ob tentatam violentam ereptionem curiarum 5
inferiorum in valle Kürnach.“ Andream ablego ad
S. Georgium ad subditos iterum monendos de periculo
et de convehendo fœno. Adhuc remanent Vinarienses
in valle Künziaca.
3. Venit molitor Amptenhausanus cum nucibus conditis.
Rumor aliquanto certior ſertur, Vinarienses promotis
castris per vallem Künziacam descendere.
4. Convocati erant Monachovillenses et Stockh-
burgenses ad æquam contributionis partitionem facien-
dam, et tandem utcunque conveniunt.
7. Venit Ingoltingà Joan. Käppler ferens literas a
fratre et reſerens liberationem a captivitate Duellensi
1 hostibus, Schrbf.
* S. oben zum 11. Febr.
Quellenſammlung. II.
417
Antonii Bidermanni, desolationem monasterii Ursprin-
gensis, dissipationem et divisionem monialium, con-
versæ Agathæ martyrium.
10. Certioribus jam nunciis adfertur Bavarici mili-
tis discessus in marchionatum inſeriorem.“ Id præ-
dicto jam sabbato (7. März) ſactum confirmat Gram-
merus Ergazingensis? et lustratum ad Wilam“ militem.
2) Joan. Philippum Dangeleysen cum Suecis disces-
sisse. 3) Omnes arces per vallem Neccaricam Spolia-
tas exceptis Glatta“ Neunecciorum et Weitenburgo“
et Wehrstein.“ 4) Omnes nobiles spoliatos exceptis
his locis et Jon. Martino Wernavio et Sterneckhio
Awensi. “* 5) Kürchbergenses? moniales ita ad incitas
esse redactas, ut nec panis supersit. 6) Cæterum
nihil violentiæ, nihil libidinis in ſœmininum sexum
1643.
emissum.
petit a me et commendatore præſectus urhani
præsidii, ut subditis nostris imperemus, quatenus ci-
vibus in munitione perlicienda collaborent.
11. Invitavi ad prandium Simonem Tannerum.
primo promisit, mox excusavit adventum. Latet an-
guis in herba.“
12. Adest mihi nuncius Mauch referens commendato-
ris minas, nisi duo census ipsi persolvantur.
13. Redux Friburgo Broghamerus refert, Vinarien-
sium iter propositum esse in superiorem Brisgaudiam,
monitos proinde vicinos, pecora in sylvæ Hereyniæ
latebras abdidisse; venire anniculum vitulum aureo
duplici. Vicecolonellus nunciat, arcem Schiltachien-
sem incensam et desertam, et Ghildehasio obsidionem
Uberlingensem demandatam. Sed illud non ita fuit,
ut nunciavit.
14. Suhditi monent, ne cras urbe proſiciscar.
15. Dr. Fischbach agit mecum de debito monialium
Amptenhausensium Schafhusii facto 2700 florenorum.
Matth. Pfaff ostendit literas Kanoſgii, quibus noti-
ſicat, meos subditos a Vinariensium contributione im-
munes futuros. O utinam!
Trimontani et Hornbergenses citantur ad pacis-
cendum cum Vinariensibus, postulant a qualibet præ-
ſectura siliginis 40 maltaria, 50 taleros, 10 pecudes
ad macellum, idque hebdomadatim.
Mandatur militibus et quibusdam civibus, et inter
hos etiam mihi, ut equum quisque suum expediat et
ad datum signum in foro compareat.
* Darunter wird immer die Markgrafſchaft Baden-Durlach ver⸗
ſtanden. b Ergenzingen im O. A. Rottenburg. * Weil die Stadt.
¹ Glatt am Fluſſe Glatt in Hohenzollern. im O. A. Horb. mir
unbekannt. e von Owen im O.A. Kirchheim. * S. oben zum
21. Febr. S. unten zum 19. d.
53
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mone1854-2/0421