http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mone1854-2/0482
478
214. Adsunt Leonhard Besler et Schlosser Jörgle feren-
tes den Schweißbadtſtuohl. Communicat literas Joa. Werlin,
quibus monentur subditi Würtenbergici, ut in tutum
conferant res suas, eo quod uniti exercitus utriusque
coronae jam cis Danubium moverint, fiantque passim
depraedationes.
22. Scribit curator Bold, illos et curiam Leidrin-
gensem universaliter esse in periculo ob appropinquan-
tes exercitus.
23. Adest Gallus Kayser querens, quod milites co-
lonelli Pissingeri sibi abstulerint 6 boves.
25. Divina persolvo ad S. Georgium in magna ho-
minum frequentia. Würtenbergenses praedicantes ple-
rique hodie ex suggestu pacem in imperio factam esse
publicarunt magno cum adplausu auditorum.
26. Rottwihlam rescripsi ob raptos boves.
27. Redit Andreas cum copiis literarum Abrahami
Wolfsfurtner, qui nomine ducis Würtenbergensis prae-
cepit meis subditis, ut pro satisfactione Suecorum ex-
pediant 500 florenos. Capitaneus Danreuther fert lite-
ras colonelli Caroli praefecti Friburgensis scriptas ad
colonellum Pissingerum super raptu boum Galli Cae-
Saris.
31. Adest Tebus Werlin cum lachrimis querens,
quod subditi acatholici affirment, mihi e monasterio
emigrandum esse. Redit cum vectura Andreas, suadet,
ne hac vespera ad S. Georgium proficiscar, quare
remansi.
November. 1. Ad S. Georgium tendo, ibidem cultum
divinum persolvo in consueta personarum frequentia, praeg-
nantis audio confessionem, eandem communico, sacrum
lego, concionem habeo de quarto novissimorum, scilicet
gloria coelesti. Sic ordine de 4 novissimis concionatus sum.
Comparent ad S. Georgium Mathias Zuckher Brisiaco
et Friburgo redux, literas fert a secretario Gallinger,
quibus spem facit liberationis a contributione Schorn-
dorffiana. De Bibracensi nihil. Deinde Gallus Caesar
cum mandato coloônelli Friburgensis, quo jubentur sub-
diti mei in crastinum Friburgum mittere decem equos
cum clitellis et 5 viris ad subvehenda ligna pro absol-
venda structura turris, quae supra Friburgense ex-
truebatur. Nives plurimae decidebant, quare refectionem
sumpsi in aedibus meis, hordeum nempe et carnes fumo
duratas, et vini mensuram. Hora 3iiia domum reveni.
Ibi me excepit nuncius Bebenhusanus ferens literas,
quibus jubebar novam contributionem Tubingam cum
1¹ Hier fehlt ein Wort, vielleicht castrum. Nach Mallingers
Tagbüchern wurde am 21. Auguſt 1648 das Fundament zu einem
Thurme auf dem Schloßberg zu Freiburg gelegt, worauf ſich obige
Forderung bezieht.
Georg Gaiſſers Tagbücher.
1648.
aliis monasteriis conferre pro armandis 40 equitibus
de legione Tubadeliana; itemque subministrare meam
quotam pro sustentatione communis agentis praelatorum
p. Adami Adami.
2. De nocte surgo et lectis horis Prussiae chronicon
perlustro. 3. Copulandae erant ad S. Georgium nuptiae
et providendus Monachovillae decumbens Melchior Bau-
mann. Igitur ad opus hoc et ego et Clemens accingimur
et hoc quidem ille, primum ego exequor. Erat hoc iter
laboriosum. Nives terram late cooperuerant et adhuc con-
tinuato imbre descendebant, quas turbatus aër in faciem
equitantium impellebat. 7. Infestissimo aére ad S. Geor-
gium tendo. 8. Durat commotus aêr nivibus turbulentus,
nihilominus auditores in sat numerosa frequentia compa-
rent. Audio confessionem praegnantis, eandem commu-
nico, sacrum lego, concionem habeo, infantem baptizo.
9. Domi remaneo et in legendo Prussiae chronico occupor.
12. Venit confessariolus Neidingensis referens instantem
adventum sui abbatis Salemitani. Nec cunctatur, adest.
Post prandium discedit Rubromonasterium.
13. Literae redduntur Brisaco, wenig hülff und troſt;
Schorndorpio, plenae minarum, nisi in singulos menses,
incipendo a Majo mense hujus anni, dem contributio-
nem 50 florenorum; Tubingâ, quibus jubeor 3 equites
armare aut pro armatura cujuslibet pendere 50 florenos
et cuilibet pro sustentatione in singulos dies dare
10 baceos. Expeditae proinde denuo sunt literae Bri-
siacum pro amoliendis tantis gravaminibus, itemque
Friburgum pro dimittendis equis meorum subditorum
circa munitionem novae turris occupatis. In nundinis
Bondorpiensibus fuerunt quidam mechanici e nostris
civibus, qui in reditu a quibusdam Duelliensibus prae-
sidiariis spoliati, septem captivi abducti, unus etiam
sutor occisus est. Stomachati sunt plurimum Villingani,
quod diem, quem dux Würtenbergensis ob pactam et
jam alicubi publicatam pacem publicam, ut ferebat, so-
lemnem subditis esse praecationibusque et gratiarum
actionibus sacrari, innocenti sanguine cruentassent et
luctu pupillorum viduarumque damnassent.
15. Divina persolvo in sat magna pro conditione in-
clementis coeli hominum frequentia. Duas praegnantes
confitentes audio, easdem communico, sacrum lego, con-
cionem habeo. Cultu divino peracto convenit me prae-
fectus Hornbergensis Abrahamus Wolfsfurter nomine
sui principis Würtenbergici exponens, quod pace pub-
licà imperii jam sancitàâ, publicatã et confirmatà coe-
nobia omnia interque ea meum etiam S. Georgii suo
domino adjudicatum fuerit, termino duorum mensium,
ex quibus jam quindena effluxerit, immissionis praefixo.
Postulare proinde a me, ut ad dictum terminum sibi in
* Er befand ſich bei dem Friedenscongreß zu Osnabrück.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mone1854-2/0482