Universitätsbibliothek Innsbruck, UBI-HB254414/2
Mone, Franz Joseph [Hrsg.]
Quellensammlung der badischen Landesgeschichte (Band 2)
Seite: 517
(PDF, 140 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mone1854-2/0521
Georg Gaiſſers Tagbücher. 1654.

verzehrt 1 fl. 12. De nocte duae puellae, quae hactenus in
monasterio conversatae sunt, furtive egrediuntur et per
avia tendentes a mulieribus quibusdam Schelckhlingensibus
deprehensae, abjectis, quas bajulabant, sarcinis, inter
virgulta se absconderunt. Id in monasterium evulgatum
causa fuit, ut honestae foeminae demandarentur, quae
illas reducerent. Sed et ante, postquam de fuga innotuit,
missus est p. prioris famulus Justingam, ut exploraret,
quae posset. Dum id diligenter facit, puellae reducuntur,
sed intra claustra non admittuntur, quoad quaestionibus
quibusdam satisfacerent. id faciunt satis liberaliter. 4) Exi-
visse se, quod non habeant animum ad statum religio-
sum. 2) Junior de Daphier adjecit, nimis diu sibi expec-
tandum (erat tunc 14 annorum) usque ad professionem,
altera de Freyberg, se a curatore suo coactam, non vero
sponte intrasse monasterium. 3) Propositum utriusque
fuisse, alicubi sua locare servitia, non autem ire in Blau-
beüren (ut putatum est). 4) Neutra voluit redire ad con-
ventum. Sed monitae, quod non propriae sint potestatis
sed subditae a parentibus voluntati magistrae etc., quibus
parere debeant, consensum dederunt, sicque per p. prio-
rem e domo hospitum ad monasterium et conventum re-
ductae sunt. 13. Audio deposita priorissge. 15. Audio
Beatricem Hertrichin, postmodum audio Gertrudin Schenck-
hin a Castell. 16. Audio conversas. 17. Adest baronissa
Justingensis rogans pro filia. 18. Ingoltingà venit nepos
ex fratre Georgius Wilhelmus. 19. Dicto nepoti scribenda
omnis generis scripta. Transeuntes studiosi petunt largi-
tiones, ita subornantibus Schelckhlingensibus. 20. Adest
domina Justingensis cum fllio Joan. Bleichardo de Frey-
berg. Audivi Julianam de Brandscheit. 22. Ulma redit
magister scholarum sine responso a magistra. Quapropter
me ad iter accingo, cum improvisus adest d. de Freyberg
in Altheim, quem conveni in domicilio hospitum. ls duo
a me petiit: 4¹) veniam pro cognata Maria Barbara de Frei-
berg in Justingen; 2) satisfieri sibi deinceps de annuis
censibus. Eo digresso venit germanus meus Jacobus me
avocatum. 23. Ingoltingam pervenimus. Urſpringen prio-
rissae coronatum Gallicum, culinae imperialem, famulis
et lotrici 10 bz., venatori ob pisces 5 bz. Herbrechtshofen“
10 bz. Bibraci 21 bz., quod frater solvet. 24. Aegrotat
frater. 28. Cum nepote Ochsenhusium me confero, ubi
cum abbate tracto sequentia. 4) Gratias ago ob concessum
p. Gotfridum tam meo quam magistrae nomine. 2) Adhuc
pro uno patre concedendo rogo. proponit, quod rev.
Weingartensis concessurus sit unum, qui mihi cohabitet
et similiter parochiae curam sustineat, non autem, qui
solitarius in aliquo beneficio exponatur. Consensi, si si-
mul etiam pueros instruere velit et in -hanc sententiam
rev. Weingartensi statim scripsi. Scripsit et rev. Ochsen-
hausanus et proprium eo nuncium ablegavit, nam peri-
culum suberat, ne pater ille aliorsum etiam postulatus
elaberetur. Ingoltingam reveni. 30. Nuncius cum literis
abbatis Vinearum, quibus notificat concessam submissio-
nem cujusdam suorum conventualium pro novitiatu Vil-

lingae instituendo.

* Dorf zwiſchen Ehingen und Munderkingen.

et alia dedi 1 ducaten.

517

October. 1. Infirmum germanum visito. 2. Ingol-
tinga discessi. In Mengen refectionem sumpsi, visitato
prius templo s. Martini, ubi spectavi insignia nobilium de
Westerstetten, Freyberg, Stadion, Sirgenstein, Zyllenhart,
Reischach, Stebenhaber, Förstenhauser etc. In Mösskürch
pernoctavi, Mengen 9 bz., Mösskürch 1 fl. 3. Discedo ex
Mesocorum Confluentia, Tuttlingam pervenio. Amptenhau-
Sam pervenimus. Symbola fuit 1 ½ fl. 4. Adsunt mihi no-
biles Joa. Rudolphus de Reischach et mater ejusdem Ely-
sabetha de Landenberg. 5. Priorissae ad emendum mel
6. Villingam revenio. In mea ab-
sentia piissime in Christo obdormivit p. Wilibaldus Seta-
rius. 8. Adest mihi Joa. Casparus a Waldkürch, gratias
agens, quod pro receptione filii patronum egerim apud
rev. d. Ochsenhusanum. 9. Venit ex monasterio Wein-
Sartensi p. Wilhelmus, futurus novitiorum magister. Con-
sequitur stabhalter ex Schellingen.* 12. Scripta pro ex-
peditione Endingensi colligo et stabhaltero trado, sed ma-
luit adhuc semel intus madere, quam benignitatem asêris
in abeundo periclitari. 18. Lego sacrum, sub quo ludit
organis p. Wilhelmus. 19. Eidem pueros Georgium Gui-
lielmum Geisser et Michaelem Seyfardt instruendos trado.
22. Joa., famulus cum vectura exivit, vinum Wolmadingà ?*
adducturus. 28. Duas campanas consecro, quarum unam
in Verenbach, alteram in Gnadenthal spectantem comperi.
30. Medicum Neidingae per proprium nuncium a comite
Friderico Fürstenbergensi Stülingam evocatum fuisse peri-
culose decumbente, pistor retulit. 34. De nocte circa 11em
terra movit.

November. 5. Adest p. Franciscus colloquens de pe-
tulantia pueri Michaêlis, qui vocàârit pp. Franciscanos gri-
seos lupos, sed examinatus puer respondit, Franciscum
Weiss suum condiscipulum primitus Benedictinos vocasse
nigros corvos, et tum se illud verbum in vicem reposuisse.
8. P. Wilhelmus cum futuris tribus novitiis Amptenhausam
abit, ad divam virginem auxiliatricem peregrinationem fac-
turus pro foelici successu propositi nostri. Venit Joa. Cas-
parus Dober pictor literas ſerens a camerario Wolfachiensi.
12. P. Wilhelmus cum pueris ab auxiliatrice virgine der-
para domum redit. 13. Burgimagister Engesserus disponit
se ad ſatum. 44. Venit Georgius Köberlin, cancellarius
Constantiensis, et ad signum leonis divertens obnunciat,
se Spiram Nemetum tendere. Si quid vellem, manda-
rem. Misi per majorem domus duos vini flascones et car-
pionem.
15. Convenit me archigrammateus indicans futura

Friburgi comitia, ad quae ipse et Nicolaus Ortscheit

deputati sint.
17. Intensum a vento orientali frigus. 18. Adsunt
pp. Franciscus et Victor Franciscani, invitantes ad crasti-
nam solemnitatem s. Elysabethae patronae ordinis sui, a
qua provincia haec denominationem habet. Ingens frigus.
21. Tribus adolescentibus habitum novitiatus in hypo-
causto dedi praesentibus p. Wilhelmo, d. Joan. Lemblino
et majore domus. Novitii nobiscum mensa separati reficiunt.

* Schelingen im Amt Breiſach.

* Wollmatingen bei
Konſtanz.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mone1854-2/0521