http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mone1863-3/0021
Chronik des Stiftes zu Wimpfen im Thal. 18
die Processi et Martiniani cum ipso pugnaturus incaute
congreditur. Itaque victoria hinc inde nutante, rex
Adolfus inproviso occubuit. Quo comperto dominus?²
Rudolfus comes Palatinus et dux Bawariae, gener prae-
dicti regis una cum duce Oitone, patruo suo, cum
multitudine magna militum et armigerorum, de conflictu
usque in Wormatiam celerrime fugerunt, reliquis comi-
tibus et baronibus cum suis exercitibus * adhuc viriliter
pugnantibus. Sed quia tot et tanti ab“ ipso conflietu
confugerant,“ dux Albertus de victoria iam securus
cum exercitu suo repugnantibus sibi acerrime restitit,
ac omnes eos citius, quam sperari poterat, pugnando
vincens captivabat. Quibus tamen se in hoc clementem
more paterno exhibuit, ut nullum“ eorum vinculis
includeret, sed omnes ad propria remeare permisit“
quousque ipse eos, quemlibet specialiter, ut ad eum
veniret, revocaret. Et sic in proposito suo nimis con-
fortatus, assumptis secum archiepiscopo Moguntino et
aliis adiutoribus et fautoribus, Aquensem adiit civitatem,
et ibidem contra spem multorum in regem confirmalus
est et coronatus.
35. His ita gestis dominus meus Dietherus de
Helmestat, huius Wipinensis ecclesiae“ archidiaconus,
qui erat meus patruus, cum archidiaconaltum suum
XXIIII. annis et amplius gubernasset laudahiliter, cor-
reptus febre, anno domini MCCXCIIII., in vigilia
Matthiae apostoli, in castro Helmestat felicem exhala-
vit animam. * qui capellam S. Catherinae in ecclesia
ista propriis sumptibus construxit, et sacerdotem in ea
perpetuo ministraturum instituit et eidem in competen-
tibus redditibus providit. S Tradidit etiam ecclesiae isti
sexaginta libras hallensium ad ambonem et altare S.
Crucis sub ipso ambone construendos, donavitque huic
eeclesiage tria cum dimidio iugera vinearum, sita in
marchia villae Duttenburc, * jia ut decanus et capi-
tulum ecclesiae Wipinensis duodecim urnas vini melio-
ris, quod eis de decima ¹⁹ in maiori Gartach provene-
rit, inter beneficiatos ecelesiae, qui in quadragesima
vesperis mortuorum et conpletorio intersunt, distribuant
sine dolo. Praeterea legavit ecclesiae isti pratum, situm
² nullus C.
1 Progred. S. ² fehlt S. a fehlt S. ⁸ de S. ⁵ prof. S.
⁶° permiserit S. und läßt das Folgende aus bis Et sic " fehlt S C.
8 fehlt von et eid. bis hieher S. ⁹ das Folgende bis dolo fehlt
in S. 1⁰o decimis A.
* Necrologium vocat praepositum et ait obiisse 25. Febr.
i. e. postridie Matthiae A.
*r Duttenberg auf dem rechten Neckarufer, nordöſtlich von
Wimpfen.
Wentzelaum aggressus,
in marchia villae Bagestat,'* cuius prati latitudo et
longitudo continet duodecim iugera, ila ut census, pro
quo praedictum pratum annuatim locari poterit, in
anniversario suo praesentibus in choro dividattr..
36. Post cuius obitum electus fuit in praepositum
dominus Heinricus) de Duna, * qui etiam erat prae-
positus maioris ecclesige Wormaliensis, quo archidia-
conatum Winpinensem gubernante, obiit ille gloriosus
Burkardus decanus anno domini millesimo trecenlesimo,
quem nullus ante vel post eum in utilitatibus ecclesiae
istius procurandis praecelluit vel praecellet. ** Testes
sunt casulae, libri et sedes chorales, testes sunt curian
praebendalis et torcularia in ea ita, testes sunt recupera-
tiones, renovationes ac descriptiones omnium bonorum
istius ecclesige et alia beneſicia, quae per eum dig-
natus est dominus operari, sicut usque in praesentem
diem haec omnia cerni poterunt * in hae ecclesia fide
oculata. † Praeterea construxit in hac ecclesia capellam
S. Kiliani suis“ sumptibus ac ipsam plenissime propriis
sumptibus dotavit, ita ut duobus sacerdotibus in prae-
dicia capella alternis septimanis missas“ celebrantibus“
in eisdem bonis in victualibus competenter sit provi-
sum.“ Item emit a decano et capitulo huius ecclesiae
redditus duodecim maldrorum siliginis et viginti soli-
dorum hallensium“ pro centum libris hallensium pecu-
niae numeratae et solutae, ita ut de praedictis 12
maldris siliginis duo rappacia quatuor scholaribus choro
deservientibus cottidie distribuantur, et 20 solidi in
anniversario ipsius praesentibus chori dividantur.
37. Igitur cum serenissimus ille dominus et rex
Albertus in ilam brevi lempore tam magniſice sublimatus
et prosperatus fuisset in regno, incurrit invidiam prin-
cipum, sicut fortunatis hominibus accidere solet. Ouorum
principum qualuor, videlicet tres archiepiscopi et do-
minus Rudolfus, dux Bawariae, filius sororis praedicli
regis, obligationibus et coniurationibus multis confoe-
derati, contra regem se erexerunt. Ouos omnes una
aestate ita potenter sibi subegit, ut de cetero contra
eum mugire non auderent. Dehinc regem Bohemiae
qui aliquantulum supradictis
* cum suis C.
¹ Hagestat A. ² distribuatur S. ⁸ possunt S., beſſer fehlt
A. missam S. ⁵⁶ das Folgende bis compet. fehlt S. ⁶ das Folgende
bis zum Ende des Kap. 36 fehlt bei S. solidos A. ⁸ dentur B.
* Babſtatt zwiſchen Wimpfen und Sinsheim.
** Daun an der Mündung der Simmerbach in die Nahe.
*nn Er ſtarb am 4. Aug. 1300. Neecr. vet.
† Demnach wurde das Güterverzeichniß des Stifts Wimpfen zu
Neuenheim auch von dem Dechant Burkart angeordnet. Zeitſchr. für
die Geſch. d. Oberrh. 7, 42.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mone1863-3/0021