Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., M 85,fi-1
Pfeilschifter, Georg
Die St. Blasianische Germania Sacra: ein Beitrag zur Historiographie des 18. Jahrhunderts
Kempten, 1921
Seite: 181
(PDF, 47 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pfeilschifter1921/0199
Prospekt vom 11. November 1783

181

Beilage I.

Prospekt vom 11. November 1783.1)

Titulus hic est operis diu iam multumque ab eruditis expetiti, et
incepti equidem a pluribus, qui particularium episcopatuum descriptiones
elucubrarunt: morte tarnen aut aliis negotiis intercepti progredi ulterius
haud valuerunt. Neque vero id mirum, quum tarn vasto operi ne dicam
unius vita, sed nec plurium scriptorum vires sufficiant. Cogitatum id
demum fuit, atque etiam a nonnullis primi in eruditione subselii viris
persuasum, ut hujus praeclari adeo operis adornandi curam in nos
susciperemus. Hujus quidem rüdes quasdam primasque lineas hic
exhibemus, aliorum desuper eruditorum judicia atque concilia expec-
tantes atque efflagitantes etiam.

I. Toti operi praemittetur tomus prodromus, qui praeter exactam
ejusdem delineationem continebit historiam antiquae Germaniae, ejus
religionis, rituum, aliarumque rerum: tum sistet scriptores, quotquot
umquam de rebus Germanicis quidquam quovismodo elucubrarunt,
sive historiam litterariam Germaniae : tum ejusdem Geographiam
universalem, et si quae alia generatim notanda occurrant.

IL Ipsam Germaniam sacram constituent Provinciae seu Metro-
poles ecclesiasticae, cum subordinatis sibi suffraganeis Episcopatibus
provincialibus.

III. Quaelibet metropolis sive provincia ordine chronologico pone-
tur ac describetur eo scilicet, quo fides christiana Uli fuit implantata;
non autem alphabetico, prout inGalliachristiana factum, quam-
quam hujus operis oeconomiam quoad potiora imitari constituerimus.
Sicque fiet, ut in statuendo ordine metropolium chronologiae potior
quam geographiae ratio habeatur.

IV. Quam vero haud stati semper fuerint fixique provinciarum
ecclesiasticarum limites, sed illi nunc ampliati, nunc iterum restricti,
subordinatas illis pro temporis ratione cathedras eousque suo ordine
recensebimus, quoadusque vel ipsae in metropoles excreverint, vel ab
eis religionis mutatione defecerint.

V. Episcopatus quosvis, ut dictum, suae metropoli subordinabi-
mus, etiam si forte posteriore tempore a metropolitica jurisdictione
fuerint exemti: idque rursus antiquitatis sedium habita ratione.

VI. Dioecesium quarumcumque partem haud minimam constituunt
ecclesiae collegiatae, monasteria,' parochiae, aliaque loca pia insigniora.
Horum quoque historica notitia, quoad fieri per monumenta licuerit,
dabitur.

VII. Cuilibet episcopatui subjicientur viri sanctitate, doctrina aut
aliunde conspicui, qui illum illustrarunt, aut ad eum referri quoquo

') Entnommen aus: Karlsruhe, Generallandesarchiv, Salem, Korrespondenz
, Fase. 730, wo das Blatt eingeheftet in Duckr. sti4°.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pfeilschifter1921/0199