http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pfeilschifter1921/0200
182
Prospekt vom 11. November 1783
modo possunt. Nec retirendae erunt nobiles familiae, utpote quarum
notitia cum primis necessaria est ad majorem cognitionem monumen-
torum ac diplomatum; quae pariter cuilibet episcopatui vel tomo ad
calcem per modum codicis probationum adjicientur. Referuntur huc
etiam nummi, quoad lucem quamdam affundere possunt.
VIII. Cuiuslibet quoque provinciae aut dioecesis descriptioni prae-
mittentur prolegomena vel dissertationes praeviae de illius origine,
limitibus, fatis, mutationibus, synodis seu conciliis provincialibus aut
dioecesanis aliisque statutis ac decretis ecclesiasticis: itemque de statu
et progressu fidei ac disciplinae tarn ecclesiasticae tarn monasticae, et
si quae alia occurrant speciali disquisitione digna. Ipsum vero opus
eo potissimum ordine procedet, ut locale primum, tum personale cum
reali junctum sistatur.
IX. Facile porro liquet, pro colligenda messe tarn ampla tamque
late dispersa operarhs pluribus opus esse, qui partitis inter sese labo-
ribus communem causam agant, suoque singuli studio eam quoquo
modo promovere satagant. Unde in societatem quamdam coeundum
esse censuerunt magni nominis viri, ad quam eruditi ex omnibus Ger-
maniae provinciis invitandi sint, ex monasteriis maxime, in quibus ut
plurimum ampliora sunt ad tantum opus subsidia, malus ad id exequen-
dum otium, pluresque Semper cooperatores, ex novis succrescentibus
facile supplendi vel augmentandi. Quo quidem pacto quilibet episco-
patus sui, in quo degunt, historiam aut ipsi elaborare, aut sua saltem
subsidia conferre ac nobiscum communicare poterunt. Animavit ad
hoc cumprimis tum crebra admonitio, tum proprium maxime exemplum
Celsissimi Principis Abbatis nostri Martini Gerberti; Cui ne degeneres
nos probaremus, quod ille in eruditissimo suo de Silva Nigra opere
feliciter consecutus est, nos aemuli Ejusdem discipuli in tota Germania
sacra concinnanda tentaremus. Ubi vero monasteria sunt nulla, ad
academias vel alios viros eruditos, in terris maxime Protestantium,
recurrendum, qui pro suo in patriam studio promtoque in bonas litteras
animo rem nostram promovere haud gravabuntur, quod de ipsis optime
confidimus.
X. Antequam ipsi operi manum admoveamus, excerpta undique
ex vastis iam editis voluminibus colligimus, qualia sunt
acta Sanctorum Bollandiana
acta Sanctorum Mabillonii
ejusdemque annales Benedictini
nec non Costadonii annales Camaldulenses
itemque Waddingi annales Minorum
Muratorii scriptores rerum Italicarum
Gallia christiana
Cointii annales Francorum
Baronii annales
Fleurii historia ecclesiastica
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pfeilschifter1921/0200