http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pfeilschifter1921/0202
184
Prospekt vom 11. November 1783
10) Viri celebres, scriptores sacri et profani
11) Manuscripta, Codices impressi de rebus Germanicis agentes
12) Diplomata ad res Germaniae sacrae facientia.
XII. Modum autem excerpendi hunc tenemus, ut cuilibet folio per
dimidum oblongum fracto praeponatur ttnus ex assignatis titulis et
quidquid ad illum pertinere videbitur, paucis sub illo adnotetur, indi-
cato auctore, titulo, tomo, pagina, unde sit haustum: unique folio im-
pleto aliud imponatur, dimidia folii parte semper vacua remanente, ut
in illa adnotari adhuc possint, si quae ad iam notata occurrant.
XIII. Quo vero facilius et expeditius res agatur, sociorum apud
nos classes tres ordinamus, ut Iabor in plures partitus levior evadat et
curatius atque citius cuncta procedant. Primam classem formant
excerptores, qui iuxta assignatam methodum ex vastis dictis volumi-
nibus in adversaria sua colligunt, quae ad generales istos titulos faciunt.
Provinciam hanc plerique ex nostris tam intra quam extra claustrum
degentes sustinent, juniores praesertim. Ex his, qui magis exercitati
aut alias etiam magis habiles atque idonei erunt, secundae classi ad-
scribentur, quorum officium erit, ut ab aliis ad generales titulos excerpta
ipsi ad particulares metropoles, dioeceses, monasteria etc. ordine
supra indicato redigant et suo quaeque loco reponant; qui simul ex
aliis etiam libris, qui speciatim de singulari tutulo isto egerunt, ea
addent et animadvertent, quae ad istum pertinent. Hinc fiet, ut et ipsi
magis exercitati in stilo atque historica Serie efficiantur illosque suble-
vent, atque adjuvent etiam, qui in tertia classe constituti rem omnem in
suum ordinem redigunt, ac elaborant.
XIV. Quo porro maior ordo servetur, sciantque singuli collabora-
tores nostri, quam spartam adornandam habeant, ac simul ne aliis rebus
nimium distrahantur, duo saltem ex nostris operis directorium in se
suscipient, quibus incumbit, caeteris laborum argumenta subministrare,
totum negotium ubique pro viribus promovere, litterarum commercium
ad exteros fovere, prolegomena ac dissertationes operi necessarias
adornare, aliorum operas revidere, emendare, supplere, nihilque eorum
omittere, quae ad opus ipsum maturare, ac meliore, quo fieri poterit
modo, perfectum reddere valent.
XV. Hunc in finem iunctis consiliis cum secundae et tertiae classis
sociis saepius in commune conferent, quae e re esse videbuntur ac
utilia vel necessaria. Scribae quoque officium uni saltem in prioribus
classibus non computato deferatur, qui litterarum praecipue datarum
et acceptarum copias transscribat, ad acta deinceps societatis reponen-
das. Huic etiam, aliisque minus occupatis describenda tradi possunt
opera iam elaborata atque ad praelum parata, ne alii ipsi operi confi-
ciendo intenti laboris sui impedimentum patiantur.
XVI. Atque haec iam est summaria suscepti communis nostri
laboris ratio, quam hic aliis quoque eruditis, quos commemoravimus,
viris examinandam committimus, ut et ipsi sensa sua atque consilia
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pfeilschifter1921/0202