http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0007
3
camerae factus est, missusque cum Tarentino Basileam Eugenii
partes tutatus est; quamvis antea legens Romanum pontificem sub-
esse concilio disputaverit, asserueritque. Nec diu post liomam
reversus ad regem Aragonum se contulit, qui eum cum Ltidameo
Pancano ad concilium remisit, Eugenii partes impugnaturum. Dum
illic est, ingens argentum lucratus est ex patrociniis, vel, ut melius
dicam, ex consiliis; plures causas injustas promovit. Nam Isidorum
de Rosate non parva pecunia corruptus in Pergamensem episcopum
promovit indoctum hominem, et, quod pejus est, vitiis muliis coo-
pertum ignobilemque. Marcum quoque Mediolanensem imperitum
quamvis doctorem, et omnium ineptum Alexandriae praefecit episco-
pum ex commissione concilii, de quibus cum relationem faceret, non
aliter loqutus est, quam si Beatum Paulum autAugustinum esset pro-
moturus; exinde non parum notae suscepit. Post autem cum divisio
decreti de electione loci in concilio esset, Gallicis adhaesit, electio-
nemque jure factam ostendit. Cum vero ad Eugenii depositionem
ventum est, ex concilio recessit, sic enim rex Aragonum subditis
suis praecepit. Jam enim rex Aragonum irritatus adversus Eu-
genium redire suos Basileam jussit obedireque concilio, etsi Feli-
cem non haberent in Papam. Post assumptionem autem Felicis,
cardinalis ab eo creatus Basileam rediit, acerque pugnator pro con-
cilio fuit, missusque Franchfordiam magnas disputationes habuit,
magnaque causa fuit, ne tunc electores pro Eugenio se declararent.
Exin autem cum rex Aragonum Eugenio conciliatus praelatos domi-
niorum suorum ex concilio revocasset, is quoque recessit; nec enim
tanti fidem, quam praedicaverat quanti, ecclesiam fecit. Cum autem
resignare cardinalatum eogatur, variis dilationibus se excusat, et ante
mortuus est, quam Eugenii sese obedientiae subiiceret, multumque
questus est moriens, quod nepotum suasu veritatem concilii reliquisset.
De Bartholomaeo cle Vicecomitibus episcopo Novariemi.
V. Bartholomaeus de Vicecomitibus episcopus Novariensis,
Scaramutiae frater, juvenis ad episcopatum assumtus est non sua
tantum virtute quam germani favore; Scaramutia namque, qui et
Georgius dictus est, humili natus Ioco puer admodum Gabrieli Vi-
cecomiti servivit, quo apud Januam capite truncato ad Joannem Vi-
cecomitem Mediolani ducem puer se contulit Cum eo quoque,
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0007