http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0009
5
adjuvabit me semper conscientia, dum nescivero indigna pati; post
inde paucos dies liberatus episcopus est, Mediolanumque ivit cum
domino cardinali Sanctae Crucis, qui non nihil negotii habebat cum
duce, ac ire Atrebatum ad tractandam pacem inter regem Franciae,
et ducemBurgundiae debebat, quem egosequutus sum, et jussu ejus
ivi in Scotiam. Sed cum revertissem, nolui esse apud Eugenium in
Bononia, ne mihi imputaret facta Novariensis. Fui ergo Basileae diii,
interfuique omnibus quae acta sunt contra Eugenium. Postea in se-
cretarium receptus sum a Felice novo Papa creato, apud quem dum
cardinales crearentur; operam dedi, quod is quoque Novariensis
fieret cardinalis; idque factum est, sed postea mutatis rebus, cum
Felicem omnes relinquerent, nec ejus papatum amplecti vellent, ego
ad caesarem Fridericum me recepi, nec enim volui statim de parte
ad partem transire. Novariensis vero episeopus cardinalatum renun-
tiavit non sine spe novi cardinalatus ab Eugenio obtinendi, quae spes
adhuc eum tenet.
De Ludovico Pontano Medid filio.
VI. Ludovicus Pontanus, Medici filius, Perusii studuit, tan-
taeque memoriae fuit, ut arte magica, non natura uti putaretur.
Santius illi pater fuit, qui etiam suspectus erat hujus artis. Major
in eo scientia, quam prudentia fuit. Nam et pueri cum in aliquibus
delusissent, si quis obtinere aliquid volebat ab eo, quam primum
adulari coepisset, voti compos fiebat. Magnum hujus nomen propter
peritiam juris utriusque fuit, nam scientia haec memoria magis quam
ingenio constat, ex quo fit, ut stultus etiam possit esse juris peritus.
Istius memoria capacissima fuit, quidquid legit, memoriae tenuit
Conductus est Florentiae ad lecturam, post defecit, ob quam rem
tamquam proditor dejectus est per pedes suspensus, meritoque infa-
mis reputatus. Exinde vocatus Romam ob singularem peritiam juris
protonotarius creatus est. Sed cum altiora quaerit, et non obtiaet,
ad regem Aragonum se recepit, et ab eo cumPanormitano in legatio-
nem mittitur ad concilium, ubi multa egregie disputavit, visusque est
hominibus divinus potius, quam bumanus homo. Missus est per
concilium ad ducem Burgundiae, archiepiscopum Coloniensem, plu-
resque alios, ubi quoties loquutus est, omnes in stuporem adduxit.
Sed in reditu captus est, vixque relaxatus per ducem Bavariae. Uni
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0009