Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 6
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0010
6

solum Panormitano invidit, quem sibi vel similem vel proximum
judicavit. Cum omnes ex Basilea oratores principum recederent,
is solum mansit, spe cardinalatus habendi, sed peste superveniente
mortuus est, quem ego in agone constitulum multis verbis ad pa-
tientiam hortatus sum. Cum is diceret, non se credere Deum
sibi tam juveni spiritum tracturum, qui multum adhuc ecclesiae
prodesse posset, apud Cartusiam sepultus est.

De Ntcolao Plcenino.

VII. Nicolaus Piceninus Perusiis natus haud obscuro loco,
inopi tamen ut saepe nobilitas paupertati subjacet. Yir fuit parvae
staturae, sed quantulus fuit pulcher erat. In militiam profectus
diii inter gregarios milites fuit. Tirocinium suum sub Braccio
peregit, qui viri virtute cognita hominem erexit. At dum Aquilam
urbem Braccius obsideret, jamque procinctus ecclesiae contra se
veniret, placuit Braccio certamen ingredi, Piceninumque cum
parva manu ad custodiam Urbis reliquit, ne dum praelium esset,
oppidani egredientes a tergo sese invaderent. Sed Piceninus
audiens victoriam Braccii, ut conturbatos hostes clamantibus suis
inexpertes se praedarum esse, dum portam observant, custodiam
reliquit, quae res magna pars ruinae Braccii fuit. Hoc unum Pice-
nino imputatum fuit; sed militibus potius quam sibi adscribi debuit,
nam ipse coactus erat. Scd mortuo in hoc proelio Braccio, is
postea cum ejus filio comite Gadclo ad Florentinos se recepit,
rectorque pueri fuit, quamvis titulus capitaneatus comitis esset ob
reverentiam patris. Bellum tunc cum Filippo duce Florentini gere-
bant. Itaque per vallem Lamoni dum Gaddus puer Piceninusque,
qui locus est in Alpibus Apennini, Florentinorum nomine Faven-
tiam peterent, incolarum superventu, nam feroces illic rustici sunt,
conlurbatus est exercitus, nobilisque puer occisus. Piceninus
captus in potestate Antonii Guidonis, et hesteris (?), qui tunc Faven-
tiam lenebant, devenit. Sed plus ejus captivitas Florentinis pro-
fuit, quarn si victoriam obtinuissent; nam dum est in carcere, docet
cives Faventinos, utilius esse Florentinorum quam ducis parti fa-
vere, ducemque in remotis esse, ait, Florentinos vieinos fore:
ducem unica febre moriturum esse aut veneno, aut quovis alio
casu, civitatem immorlalem fore, quam si ad tempus jaceat, defi-


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0010