http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0011
7
ciente tamen duce ulturam esse injuriam, et tunc dueem parva
stipendia suis militibus dare, Florentinos ubertim pecunias tradere:
se ductores belli futuros, si ad Florentinos deficiant, qui omnes
praestent ex nobilitate et pptentia; apud ducem plures fore, qui eis
non sint cessuri; melius propterea esse, cum Florentinis primum
locum tenere, quam cum duce tertium aut sextum: ac sic juvenes
in suam sententiam traxit, adeo ut qui victores essent, jam victi
viderentur. Sic saepe plus lingua quam gladius confert. Hac re
magnum esse Picenini nomcn coepit, tuncque Filippus hominem
apud se habere magno sttidio quaesivit;- nec deceptus est, nam
more Italico milites ad tempus serviunt, quo finito liberi sunt,
possuntque, cui velint, alteri servire, etiam hostibus; non enim
propter causam, sed propter pecuniam serviunt. Finito igitur
tempore conducturae suae Nicolaus ad ducem defecit, magnoque
honore susceptus est, crevitque laus hominis, cum victis apud
Magalenum ducalibus exercitibus; is solum hostibus diu restitit,
magnaque virtutis suae ostendit experimenta. Curn nomen ejus
clarum esset jam ubique, jamque dux exercitus creatus esset Fran-
ciscus Sfortia, invidere homini coepit; aegreque tulit novum homi-
nem sibi praeferri; hinc inimicitiae- modo occultae modo apertae
inter eos esse coeperunt. Is Venetorum et ducales exercitus in
pluribus locis nunc prostravit, nunc fugavit. In Yaile Tellina
Georgium Cornarium devicit; classem Padanam immissis terrestri-
bus militibus cepit. Apud Imolam Fiorentinorum, et Venetorum
copias ingentes perturbavit; denique duces exercitus in poteslatem
recepit. Florentinos, qui Lucam obsidione cinxerant, et viginti
hominum millia cum infinitis machinis illuc habebant in campo pro-
slravit, quamvis sibi multo minores essent copiae; Lucamque diu
obsessam liberavit. Januenses qui se tutissimos suis in montibus
reputant cum advenis prostravit} et usque ad moenia urbis per vias
inaccessas et asperrimas Alpes, depolsis incolis, duxit exercitum,
recuperassetque tunc Januam, quae jam rebellaverat, nisi qui
arcem tenebant jani se dedissent. Is cum esset in campo vicinus
exercitui Yenetorum apud Abduara sagitta fortuito casu missa iu
magnum ducis Milani damnum nervum colli hujus percussit. Ex
qua re vir, alias intrepidus, et infatigabilis, qui semper in negotb
erat, media parte perdittis est, nam latus sinistrum ex toto per-
didit, nec unquam postea illius lateris potens fuit. Is postquaii)
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0011