http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0012
8
duci servire coepit, nunquam variavit, inconcussaque fide servivit
suo principi, tum quia benefieia plurima hinc reeepit, dux exer-
citus et marchio de Peregrino ereatus, tum quod Florentini eum
tanquam proditorem in palatio suo depinxerant, quae injuria eum
asperiorem faciebat; sed Florentini postea metu concussi picturam
deleverunt. Cum exinde multis cladibus tum Yeneti quam Floren-
tini debilitati essent, misit Philippus FVanciscum Sfortiam in agrum
Picenum, ut terram illam nomine ecclesiae suoque teneret; nam
Basileensis conciiii literas habuit Post Piceninum in Tusciam
misit, qui recepto Perusio patrimonium ecclesiae undique pertur-
bavit, cepissetque Eugenium Romae, nisi jam ipse male custo-
ditus a Romanis fugisset; volebant namque et ipsum ad Basileense
concilium mittere; cepit tamen Romam. Puichrae res tunc Phi-
lippi erant; nam et Piceninus ex una parte patrimonio ecclesiae
recepto Florentiam venturus erat, et Franciscus, sibi melius quam
alteri cupiens, Marchiam suo nomine possidere coepit, marchio-
natumque siM ab Eugenio impetravit pace promissa, et capitaneatu.
Ob quam rem postea magnae inter Piceninum et Franciscum discus-
siones fuere; vixque per ducem prohiberi potuerunt, ne manus
consererent, cum saepe structis aciehus invicem minitarentur.
Sed vocatus est postea in Lombardiam Piceninus; comes autem
Franciscus apertus Philippi inimicus ad Yenetos defecit. Post
exules Fiorentinorum Piceninum in Tusciam traxerunt, qui cum
exercitu ad V. lapidem et ad tertium venit. Florentiam ingressus
per vallem Lamoni, ubi alias conflictus fuerat. Jam enim Floren-
tini ad ducem redieranl Nam is ipse Piceninus eos in hello apud
Molam ceperat. In Tuseia ergo jam Burgum Sancti Sepulchri in
potestatem obtinuit, tantaque trepidatio Fiorentiae fuit, ut Papa,
qui iiiuc conftigerat, iterum se capi timeret, ac de fuga cogitaret.
Collegerunt tamen Florentini exercitum militesque ecclesiae ad se
vocaverunt, sic enim mandavit Eugenius. Cum ergo in propinquo
utraque esset acies, Franciscus Piceninus, Nicolai filius, avidus
pugnae conlra praeceptum patris cum lecta militum parte poritem
quemdam praeteriit, ac hostes invasit trans pontem, ubi cum peri-
clitaretur, dum pater auxilium filio praebet, et ipse in discrimen
incidit; amissa namque majori parte suorum militum vix ipse cum
filio evadere potuit: quae res magnam gloriam Picenini offuscavit.
Plures tunc Florentini capti caput amiserunt ; aliorum bona, qui
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0012