http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0013
his favebant, confiscata stmt. Is quoque Piceninus tractatu cum
Veronensibus habito, Veronam intravit; sed cum ducales copiae
non subsequerentur, diffidens ipse civibus, cum Franciscus jam
cum exercitu adesset, mox aufugit, et quia debilis erat, nec
equitare poterat, cervicibus hominum ad magnum spatium porta-
tus est. Hic Orlandum Palesinum omnibus dominiis spoliavit.
Hic Bononiam cepit, suoque nomine tenuit; post cum Felice, qui
jam papatum acceperat contra Eugenium concordiam quaerens, cum
eum avarum invenisset, cum Eugenio concordavit, rursusque in
agro Piceno contra F. Sfortiam fuit, magnisque eum dominiis spo-
liavit. Ad extremum vocatus Mediolanum, cum jam pax cum
Yenetis foret, mortem obiit, ibique honorifice sepultus est.
De Bfortia.
VIII. Sfortia vili apud suos loco natus, Cotimolam patriam
habuit, quae villa est Aemiliae, parentes agri cultores fuerunt,
ipse mulionis officium sequutus est; juvenis namque robustus domi
manere nescivit, in exercitibus ore rusticanus horno/ sed lingua
manuque promptus, cum saepe ex vili statu magnos fieri homines
videret, coepit tunc ipse praedari belloque se committere; cum-
que virlus sua laudaretur, adaugens animum plura belli egregia
facinora commisit, relictisque mulis equestrem militiam nactus
est; brevique in magnum virum evasit, ductarique cohortes coepit.
Apud NicoJaum Estensem marchionem armigeris praefuit, quo tem-
pore dum essent inter Othonem, qui tunc Parmam Regiumque
tenebat, et marchionem simultates, vocatus est Otho ad collo-
quium vir magnus et inter arma tenentes, nisi hoc unum gessisset,
prudentissimus. Is fidens Sfortiae ad colloquium inermis venit,
cumque castra marchionis intrasset, salutassetque Sfortiam, illius
gladio percussus est et occisus; ditatusque Sfortia nefandis spoliis
militiam suam funestavit. Is postea in regno Apuliae multa egre-
gia belli facinora operatus est, pluresque sibi urbes subjecit, quas
et filius postea diii tenuit, donec rex Aragonum eum spoliavit.
Ex inde patrimonii ecclesiae partem sibi usurpavit, sed veniente
in Italiam Martino, dux ejus exercitus fuit, contraque Braccium
plures congressus habuit. Audivi ego ex palruo meo Joanne Tho-
lomeo, qui sub eo militavit, tanta eum eloquentia fuisse vulgari,
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0013