http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0014
10
tantamque fidem apud suos commilitones habuisse, ut cum diebus
quindecim cum toto exercitu lateret, essetque in nemore, et aspera
hyems nives sparsisset, audissetque milites murmurare, ipsum per
exercitum equitasse claraque voce dixisse: Boni animi estote socii,
tolerate, tanta nobis paratur praeda, ut omnes hujus nemoris
frondes aureae sint futurae. Credidisse sibi fere omnes, liben-
lique animo perseverasse ; nec enim mentiri ducem arbitrabantur.
Is postea insecuturus Braccium, cum eum in regno Aquiliae trans
flumen quoddam tenere exercitum sciret, flumen transire voluit;
cumque mango quidam ex dilectis in flumine periclitaretur, dum
puerum adjuvare vult, ne submergatur, et ipse aquarum voragini-
bus absorptus est, cujus corpus nunquam invenirLpotuit, quamvis
cura filii magna fuerit, multique illud piscati fuerint, ut sepul-
turae mandaretur.
De Braccio de Montone Nobili Perusino.
IX. Braccius de Montone inter Ferusinos nobili loco natus
militiam cum tribus equis incoepit; crevitque brevi tempore. Fuit
vir facundus, honesta facie, sinistri lateris impotens, crudelis,
nihil religionis sapiens. Humanae prudentiae magnus, animo ma-
ximus. Caesaris et Alexandri historias, clarorumque veterum
gesta sibi continuo legi curabat, saepeque ejus in ore sermo is
fuit: an hodie quoque alius Caesar fieri potest? Clero infestus
fuit, nihil post obitum esse ratus. Temperans tamen erat vini
cibique , nec luxuriae sese dedit, sed omnis ejus voluptas in armis
fuit, et ut de se rumor esset, optabat, nec ad se plus pertinere
putabat, utrum bonum an malum de se diceretur. Is tria neces-
saria esse dicebat Fiorenlinis belium gerentibus: aurum aurum
atque aurum, quod postea in proverbium venit. Postquam is
auctus est, Tartaliam virum fortissimum reique militaris peritissi-
mum sibi socium ascivit, ac cum eo contra patriam venit, Peru-
sium sui juris facturus, cujus jam sibi plura oppida vindicaverat.
Perusini in armis eum expectavere, Carolumque Malatestam, virum
illustrem magnique animi, belli ducem habuere. Fuerunt exercitus
admodum vicini, nec procul erant a fluvio Tiberis; aestus ingens
affligebat homines, petiverunt itaque Perusini duarum horarum
inducias, ut fluenta praeterire possent, seque et equos bibere;
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0014