http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0016
12
debat enim Braccius postquam media pars hostium transivisset,
iter praecludere, et cum his qui transissent hellum aggredi, eosque
prosternere; nec dubius erat, omnes captos esse, qui sic descen-
derant: rursusque Piceninum ad custodiam urhis collocaverat, ne
se cives a tergo irrumpentes invaderent Gum ergo sic hostem
descendisse putavit, nuntios ad pedites misit, qui perturbare viam
inciperent. Sed fuerunt hostes hujus quoque rei praemoniti, insi-
diasque inter Braccium et pedites habuerunt, quae nullum nuntium
transire permiserunt, et sic non moventes se pedites, quia man-
datum non hahebant, universos hostes descendere permisefunt.
Quod cum Braccius vidisset, etsi doluit, minime tamen animo
fractus hortatus pro tempore suos, bellum aggressusque, tanta vi
pugnavit, ut quamprimum hostium acies perturbaret semperque
robustior appareret. Illi autem, qui ad custodiam urbis erant, ut
hostes perturbatos vident aegre ferentes se praeda privari, relicta
custodia in campum currunt. Sed erant multae adhuc hostium
acies integrae, quae denuo certamen inchoarunt, tum et populos
Aquilanus, qui magnus est ferox urbe armatus exivit, ac sic du-
plici modo circumventus Braccius a tergo et a fronte , licet suos
plurimum hortaretur disturbatus est, omnisque suus exercitus in-
fractus; quod ille videns, fugam arripuit: sed insecuti sunt eum
duo Perusini ex raspantibus familiares Ludovici de Michelozis, qui
eumnorant, nuncque ab una parte, nunc ab altera fugientem
feriebant, quibus ille, heu miseri! quid agitis ? inquit; pauperes
estis, sinite me abire. Venite mecum, magnos vos faciam, nam
etsi hic conflictus sum, non tamen res mea ubique periit: si liber
sum, magnus sum, servate me et vos. Sed frustra locutus homo
est: immortale enim odium erat: vulneratum igitur in gula Brac-
cium capiunt, et in castra reducunt, ad quem cum omnes hostium
duces venissent, et hominem honorarent, solarenturque, et multa
quaererent, nunquam loquutus contra exercitum, sive quod non
poterat, sive quod magnus animus post conflictum loqui non digna-
batur. Vixit ad tertiam diem, mortuusque in excommunicatione
portatus Romam apud Sanctum Laurentium extra muros, in loco
profano sepultus est; sed eum postea instante Nicolao de Forte
Braccius, qui fuit ei proximus, et vir potens in armis, Pontifex
Eugenius absolvit, defossumque in ecclesia Perusina cum magno
honore sepeliri mandavit. Quamvis ejus cadaver, sive ossa dum
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0016