http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0017
13
Perusium portarentur, ingens grando cum tempestate seeuta
fuerit, quae universos agros ac vineas concussit.
De Francisco Sfortia Sfortiae prioris filio.
X. Franciscus Sfortia prioris Sfortiae filius mortuo patre ad-
modum juvenis Philippi ducis Mediolanensis adjutus pecunia milites
convocavit, et quia positurus cum eis rationem libros matri afFerri
jussit, in quibus omnes fere milites aes magnum patri debebant,
dixit illis : Commilitones mei patris mortem scitis, illi plura debe-
batis, sed ego haeres sum, et quod patri debuistis, jam mihi
deberetis: sed libero ego vos omnes aere omnique vinculo, quo
patri tenebamini, estote igitur liberi, ut cuicumque servire velitis,
sit vestrum; si mecum continuare vultis, libenti animo vos reci-
piam, nec verebor meum corpus vobis committere, qui paternum
custodistis, sed fortunam meam omnem, vobis credam, vosque
uti duces sequar, qui longam militiam sub patre cum honore
duxistis. Quo sermone simul et beneflcio libertatis allecti milites,
nullum se alium passuros imperatorem clamant, quam eum, cu-
jus patris se militiae cingulis ornarint; factus est ergo communi
omnium voce dux exercitus, novaeque militiae sacramenta recepit;
exinde Martino Papae Franciscus servivit, missusque contra Brac-
eium, victoriam apud Aquilam obtinuit, tenuitque patris dominia,
quae in regno habuit, Beneventum, Trojam, Manfredoniam, plura-
que oppida, usquequo rex Alfonsus regno potitus eum privavit.
Post haec Franciscus in Lombardiam se recepit, ubi eum Philip-
pus dux magnifiee honoravit, titulumque domus suae, et viceco-
mitum arma tradidit, filiam quoque unicam nomine Blancam quam-
vis illegitimam in matrimonium promisit, qua spe saepe eum
frustatus est. Hujus plura fuerunt in Lombardia clara belli faci-
nora. Contra ducem Sabaudiae Philippi tulit insignia Sabaudien-
sesque fugavit: marchionem Montisferrati, qui cum Yenetis sapiebat,
dominio expulit, multisque in locis gloria rei militaris enituit. Ita-
que par contentio inter ipsum, et Nicolaum Piceninum erat, quamvis
enim dux militiae Mcolaus esset, non tamen inferiorem se Fran-
ciscus putabat, qui gener principis habebatur; vetus odium, quod
inter Sfortiam Bracciumque fuit, nondum erat extinctum, hinc
vocati sunt Sfortiani, hinc Bracciani; Franciscus illis, Nicolaus
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0017