http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0018
14
istis praefuit , cujus iocum Franciscus Piceninus subiit , dilectius
tamen in Lombardia Francisci fuit, quam Nicolai; nam hic Tuscus,
ille Romandiola semilombardus habebatur. Tum vero spes succes-
sionis favorem populi Francisco conciliabat. Post haec cum Francis-
cus in Marchiam contra. Eugenium mitteretur, ut provinciam nomine
concilii susciperet, is causam sibi vindicavit, nec enim ex duce
bene contentus recesserat, dixerat quoque si oculum perdidisset
Mediolani, pro eo non rediret. Multae inter ipsum discordiae et
Nieolaum fuere, nunquam tamen bellare; totis viribus insecutus
est ducem, ac Venetis et Florentinis adhaesit, ex quibus ingentem
auri summam quofannis recepit. Yexillifer quoque ecclesiae crea-
tus est, post et omnium Venetorum imperator creatus in bello
contra Philippum imminere non est aspernatus. Itaque revocatus
est a Thuscia Piceninus magnaeque copiae utrimque paratae sunt,
vastatique agri ubique: ad extremum, cum suspicionem Venetis
incussurus dux Mediolani, dum bella parant, de pace tractat, ac
Franciscum comitem omnium arbitrum differentiarum elegit: for-
tasse non putavit Venetos accepturos, filiamque suam, quum jam
matura esset, dare sibi promisit, etpro dote urbem Cremonensem.
Sed Veneti perspecta Francisci erga se fide, simulque Florentini
et Januenses arbitrum acceptarunt; quod non sine damno ducis
factum est, cum is magna dominii parte multatus fuerit: Franciscus
uxorem recepit, et Cremonam item, ubi solemnes cum Blanca
nuptias celebravit, tuncque a principibus Italiae coepit illustrius
vocari, tamquam non sua virtus, sed conjugis origo eum illu-
straret; post in Marchiam se recepit, ubi a rege Aragonum infe-
status interdum succubuit, interdum vicit, fratrem denique in
Esulb [sic] qui rebellavit, amisit cum pluribus militibus: adhuc
tamen potentia est in Marchia. Is cum esset in agro Bononiensi
insidias passus est, nam Baldassar Ausidius, qui tunc Bononiae
praeses erat ac militiam regebat Summi Pontificis, capere eum
dolovoluit? Nicolaumque Piceninum in subsidium advocavit. Sed
non annuit Piceninus, Franciscumque praemonuit. Itaque incidit
Ausidius homo nequam in laqueum quem fecerat, captusque in
Butrino, in carcere Firmano necatus est, magnisque suppliciis
affectus. Verum quia de Baldassare fecimus mentionem, non abs
re est unum ejus sceleratissimum factum referre. Antonius de
Bentivoglis eques, et juris interpres domo nobilis, ac princeps
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0018