http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0019
15
patriae pro factione diti extra Bononiam annis circiter quatuordecim,
nam quamdiu Martinus rexit, nunquam intrare patriam potuit, sed in
curia cum stipendiis tenebatur, ut vero Bononia ad Eugenium rediit,
et ipse domum repetiit. Conyenere igitur cives inviserc eum domi,
mittere munera, sequi eum quocumque iret. Tum Baldassar veritus
ne sibi subiiceret urbem, hominem ad se vocat in praetorium quasi
consilium initurus secum. Venit homo, atque ut ante capcllam fuif,
in palatio arreptus a satellitibus, per scalas tractus est, nec permis-
sus loqui; ad unum verbum absque confessione, absque communione,
sine ullo spatio poenitentiae intra palatium circa limen portae trun-
catus est, vixque dicere potuit: Adjuva me Dei Genitrix. Hoc fac-
tum adeo civibus displicuit, ut tantus vir nobilis doctus praecipua
bonitate praeditus, non confessus , nec condemnatus, sic necaretur,
ut paulo post civitas ipsa Eugenio rebellaverit, Piceninoque se tradi-
derit, quo tempore et Annibal filius Antonii illegitimus urbem intra-
vit, multasque caedes fecit, ac postea cum Baptista de Connetulo
excluso Picenino, urbem rexit. Sed nec ipse diu vixit, nam postea
Baptista eum occidi fecit, et tunc pars de Bentivoglis insurgens Bap-
tistam ipsum interemit pluresque suorum neci dedif, combussit domos,
et sic nunc civitas stat, quamvis de more suo non diu mansura
credatur.
De Nicolao Marckione Estenssi.
XI. Nicolaus marchio Estensis patri, quamvis illegitimus esset,
successit, Ferrariam, Mutinam, Regiumque tenuit, Othonem Parmen-
sem virum magnificum, et in armis potentem per ministrum Sfortiae
interfecit, ejusque sibi dominia usurpavit. Yir magni consilii fuit.
Cum inter Philippum ducem Mediolani et Venetos perpetuae lites
essent et immortalia odia, is quamvis esset medius, suaque dominia
cum Venetis et duce confinaret, ita tamen se habuit, ut non isti vel
illi amicus, sed mediator crederetur , immo et saepe arbiter inter
utramque partem fuit. Nam et quotiens depace tractaretur, plerumque
apud Ferrariam transigeretur, et oratores haberentur. Ex quo factum
est, ut quamvis toto Gallia Padana, quae nunc Lombardia dieitur, bellis
flagraret, sola Ferraria, et adjacentes partes subditae pace fruerentur.
Quicumque enim transitum voluit, admissus est, si sine damno trans-
iret. Veneti, qui diu terramPoIesini tenuerant, eam sibi restituerunt;
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0019